라틴어 문장 검색

CUM Favorino Romae dies plerumque totos eramus tenebatque animos nostros homo ille fandi dulcissimus atque eum, quoquo iret, quasi ex lingua prorsum eius capti prosequebamur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, III 2:1)
' Festinat,' inquit, a fando dicitur, quoniam isti ignaviores, qui nihil perficere possunt, plus verborum quam operae habent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIV 4:2)
Sed id nimis coactum atque absurdum videtur neque tanti esse momenti potest prima in utroque verbo littera, ut propter eam unam tam diversa verba festinare et fari eadem videri debeant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIV 5:1)
Quod 'saxa' autem 'et scopulos eructari et erigi' eosdemque ipsos statim 'liquefieri et gemere atque glomerari sub auras' dixit, hoc, inquit, nec a Pindaro scriptum nec umquam fando auditum et omnium, quae monstra dicuntur, monstruosissimum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 20:1)
Sed si omnia dolo fecit, omnia avaritiae atque pecuniae causa fecit, eiusmodi scelera nefaria, quae neque fando neque legendo audivimus, supplicium pro factis dare oportet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, IX 2:2)
Quodque e castris pedem non movisset donec exercitum exiguum martyrum ad numerum septingentorum et amplius Christianorum (qui in vinculis et crudelissima servitute Maurorum permultos annos vixerant) ante oculos suos transire videsset, pro retemptione sua gratias agentes et hymnum canentes.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 14:5)
Cui sint ut cari, ceperunt talia fari, Maior, ut est moris, factus suadela minoris:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, IX. De duobus ursis et rege eorum 10:2)
Vnus ad hoc fatur, qui doctior esse putatur:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XI. De bubonibus et coruis 12:5)
Quod uir ut audiuit, surrexit et obuius iuit, Verberet ut sponsam fari sibi taliter ausam.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVII. De uiro et uase olei 18:16)
Famine quem blando permulcet talia fando:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVIII. De mure et gatto 19:9)
Gattus hic illudens, sibi fatur ab ilice prudens:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVIII. De uulpe et gatto 29:17)
Qua caper innisus fallacis ymagine uisus Ac nimis elatus, perhibetur talia fatus:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIX. De lupo et yrco 30:5)
"Desine mirari, lupe, me tibi talia fari.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIX. De lupo et yrco 30:11)
Cum bene potatur, quae non sibi debita, fatur’."
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIX. De lupo et yrco 30:14)
Fallat adulando, quem ui nequid, hec sibi fando:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXX. De uulpe et gallo 31:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION