라틴어 문장 검색

Anno enim post Romam conditam quadringent­esimo septuagesimo quarto Autronius quidam Maximus servum suum verberatum patibuloque constrictum ante spectaculi commissionem per circum egit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 3:1)
Sed et Laberius sequenti statim commissione mimo novo interiecit hos versus:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 9:1)
Non deerunt tamen hac in urbe forsan Unus vel duo tresve quattuorve, Pellem rodere qui velint caninam:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LX4)
Sed tu dulcior elegantiorque, Cuius livida naribus caninis Dependet glacies rigetque barba, Qualem forficibus metit supinis Tonsor Cinyphio Cilix marito.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XCV4)
Quisquis stolaeve purpuraeve contemptor, Quos colere debet, laesit impio versu, Erret per urbem pontis exul et clivi, Interque raucos ultimus rogatores Oret caninas panis inprobi buccas;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, V1)
latrator anubis quia capite canino pingitur, hunc volunt esse Mercurium, ideo quia nihil est cane sagacius.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6984)
equidem illos celebrari et esse quam gratissimos mirabiliter cupio idque ita futurum esse confido et tecum ago ut iam ab ipsa commissione ad me quem ad modum accipiantur hi ludi, deinde omnia reliquorum ludorum in dies singulos persequare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 26 2:12)
sed tamen rumoris nescio quid adflaverat commissione Graecorum frequentiam non fuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 5 2:4)
Idibus Ianuariis in senatu nihil est confectum, propterea quod dies magna ex parte consumptus est altercatione Lentuli consulis et Canini tr.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 2 1:1)
his ego tamen diebus ludis scaenicis, ne forte videar tibi non modo beatus sed liber omnino fuisse, dirupi me paene in iudicio Galli Canini, familiaris tui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 1 5:1)
"sonat hic de nare canina littera."
(페르시우스, 풍자, satire 179)
De re tamen ego verum dicam, qui linguam caninam comedi:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 43:9)
Scylax, canino scilicet usus ingenio, taeterrimo latratu triclinium implevit Margaritamque Croesi paene laceravit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 64:19)
Proximis sacerdotalibus ludis, productis in commissione pantomimis, cum simul theatro ego et Quadratus egrederemur, ait mihi:
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 24 6:2)
Qui simul impurae matris prolapsus ab alvo Cinyphiam foedo corpore pressit humum, Sedit in adverso nocturnus culmine bubo, Funereoque graves edidit ore sonos . Protinus Eumenides lavere palustribus undis , Qua cava de Stygiis fluxerat unda vadis, Pectoraque unxerunt Erebeae felle colubrae, Terque cruentatas increpuere manus . Gutturaque imbuerant infantia lacte canino :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION