라틴어 문장 검색

ματαιοτεχνία quoque est quaedam, id est supervacua artis imitatio, quae nihil sane neque boni neque mali habeat, sed vanum laborem, qualis illius fuit, qui grana ciceris ex spatio distanti missa in acum continuo et sine frustratione inserebat, quem cum spectasset Alexander, donasse dicitur eiusdem leguminis modio, quod quidem praemium fuit illo opere dignissimum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 325:1)
Non sum tam ineptus, ut Epicuream cantilenam hoc loco persequar et dicam vanos esse inferorum metus, nec Ixionem rota volvi nec saxum umeris Sisyphi trudi in adversum nec ullius viscera et renasci posse cotidie et carpi;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 18:1)
quin potius paupertinus flagitatae cantilenae culmus immurmuret.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Hesperio suo salutem 4:3)
Obtulimus, ut cernis, quod cantilenae recentis obvium manui fuit;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Lucontio suo Salutem. 6:1)
da postulatae tu veniam cantilenae.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Eriphio suo salutem 11:1)
unde te magis miror, quem cotidie tam multiplicis bibliothecae ventilata lassat egeries, aliquid a me veterum flagitare cantilenarum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 2:3)
ad cuius uicina pertinet locus ille, ubi sonum cantilenae dulcis cum odore suauitatis ac splendore lucis audisti.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 4:4)
frustrationem legis tollendae esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 257:3)
ad quem missus a Marcello Sosis, unus ex interfectoribus tyranni, cum longo sermone habito dilatus per frustrationem esset, rettulit Marcello tempus eum ad deliberandum sumpsisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 376:2)
minime id quod erat suspicari poterat, tantae rei frustratione Hannibalem elusum, ut ubi dux, ubi exercitus esset cum quo castra conlata habuerit ignoraret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 692:1)
frustratio Gallorum eo spectabat, primum ut tererent tempus, res suas quibus periclitari nolebant cum coniugibus et liberis trans Halyn flumen traicerent, deinde quod ipsi consuli, parum cauto adversus colloquii fraudem, insidiabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 312:1)
nunc Amphitruonem memet, ut occepi semel, esse adsimulabo, atque in horum familiam frustrationem hodie iniciam maxumam;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 16)
optumas frustrationes dederis in comoediis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 5, scene 257)

SEARCH

MENU NAVIGATION