라틴어 문장 검색

tamen veniemus in urbem etiam si paululum quiescentes dederimus operam cantilenae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 621)
'extremum laborem' non quod mihi laboriosum est - nam scribere apud poetas ludus est, ut "et ipsum ludere quae vellem" - , sed rem tibi laboriosam, scilicet ut nympha, virginitate gaudens, praestes de amoribus cantilenam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 112)
licet ego duro amore consumar, tamen erit solacium, quia meus amor erit vestra cantilena quandoque.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 313)
nunc vero et fortunae gravissimo percussus vulnere et administratione rei publicae liberatus doloris medicinam a philosophia peto et otii oblectationem hanc honestissimam iudico.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 14:2)
in hac rerum privatarum consilium, in eadem requies plena oblectationis fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 130:3)
Nos autem non solum beatae vitae istam esse oblectationem videmus, sed etiam levamentum miseriarum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 72:2)
quin etiam inertissimos homines nescio qua singulari segnitia praeditos videmus tamen et corpore et animo moveri semper et, cum re nulla impediantur necessaria, aut alveolum poscere aut quaerere quempiam ludum aut sermonem aliquem requirere, cumque non habeant ingenuas ex doctrina oblectationes, circulos aliquos et sessiunculas consectari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 76:1)
quae ista potest esse oblectatio deo?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 22:7)
ex quibus conlatis inter se et conparatis artes quoque efficimus partim ad usum vitae partim ad oblectationem necessarias.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 148:1)
Atque haec oblectationis, illa necessitatis, cultus dico agrorum extructionesque tectorum, tegumenta corporum vel texta vel suta omnemque fabricam aeris et ferri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 150:4)
Nam sive oblectatio quaeritur animi requiesque curarum, quae conferri cum eorum studiis potest, qui semper aliquid anquirunt, quod spectet et valeat ad bene beateque vivendum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 8:1)
Qui enim aegris subveniretur, quae esset oblectatio valentium, qui victus aut cultus, nisi tam multae nobis artes ministrarent?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 19:2)
Gerendus est tibi mos adulescentibus, Crasse, qui non Graeci [alicuius] cotidianam loquaci- tatem sine usu neque ex scholis cantilenam requirunt, sed ex homine omnium sapientissimo atque eloquentissimo atque ex eo, qui non in libellis, sed in maximis causis et in hoc domicilio imperi et gloriae sit consilio linguaque princeps, cuius vestigia persequi cupiunt, eius sententiam sciscitantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 105:2)
Itaque in eis artibus, in quibus non utilitas quaeritur necessaria, sed animi libera quaedam oblectatio, quam diligenter et quam prope fastidiose iudicamus!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 118:3)
nam ut usum dicendi omittam, qui in omni pacata et libera civitate dominatur, tanta oblectatio est in ipsa facultate dicendi, ut nihil hominum aut auribus aut mentibus iucundius percipi possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 33:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION