라틴어 문장 검색

4. Tota igitur, scilicet ars cantionis, circa tria videtur consistere:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 134:1)
5. De rithimo vero mentionem non facimus, quia de propria cantionis arte non est.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 135:1)
quod, si de propria cantionis arte rithimus esset, minime liceret:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 135:3)
Igitur ad habendam cantionis cognitionem quam inhiamus, nunc diffinientia suum diffiniens sub compendio ventilemus, et primo de cantu, deinde de habitudine, et postmodum de carminibus et sillabis percontemur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 138:3)
et huiusmodi stantia usus est fere in omnibus cantionibus suis Arnaldus Danielis, et nos eum secuti sumus cum diximus
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 139:4)
5. Vide igitur, lector, quanta licentia data sit cantiones poetantibus, et considera cuius rei causa tam largum arbitrium usus sibi asciverit;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 143:1)
6. Satis hinc innotescere potest quomodo cantionis ars circa cantus divisionem consistat;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 144:1)
4. Sunt etenim quidam qui non omnes quandoque desinentias carminum rithimantur in eadem stantia, sed easdem repetunt sive rithimantur in aliis, sicut fuit Gottus Mantuanus, qui suas multas et bonas cantiones nobis oretenus intimavit.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 198:1)
5. Quidam alii sunt, et fere omnes cantionum inventores, qui nullum in stantia carmen incomitatum relinquunt quin sibi rithimi concrepantiam reddant, vel unius vel plurium.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 199:1)
1. Ex quo duo que sunt artis in cantione satis [sufficienter] tractavimus, nunc de tertio videtur esse tractandum, videlicet de numero carminum et sillabarum.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 211:1)
at quae sunt solida primordia simplicitate, cum per inane meant vacuum nec res remoratur ulla foris atque ipsa suis e partibus unum, unum, in quem coepere, locum conixa feruntur, debent ni mirum praecellere mobilitate et multo citius ferri quam lumina solis multiplexque loci spatium transcurrere eodem tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 4:7)
Nigidius autem solus est post Varronem, licet Varro praecellat in theologia, hic in communibus litteris:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1755)
Naevio diceret, subito totam causam oblitus est idque veneficiis et cantionibus Titiniae factum esse dicebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 60장 1:6)
quis ferat haec iniecta Deo convicia, qui se divinis meminit praecellere nobilitatum muneribus?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1172)
Et hinc conceditis, opinor, illum deum deificum iustitia praecellere, qui non temere nec indigne nec prodige tantum praemium dispensarit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 11장 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION