라틴어 문장 검색

diligebat lectores, cantores, et cunctis servientibus Deo ministrantibus ecclesiae.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 93)
exemplum eius rei paulo secus simillimum memorabo, quam inprouisa pericula hominibus subito oboriantur, de Philemone comico.
(아풀레이우스, 플로리다 16:3)
quippe, si fides fabulis, Orpheus exilio desolatus, Arion nauigio praecipitatus, ille immanium bestiarum delenitor, hic misericordium beluarum oblectator, ambo miserrimi cantores, quia non sponte ad laudem, sed necessario ad salutem nitebantur eos ego impensius admirarer, si hominibus potius quam bestiis placuissent.
(아풀레이우스, 플로리다 17:19)
Liber, qui augusta haec loca Cithaeronis colis, item ille comicus:
(아풀레이우스, 플로리다 18:5)
Memento quid mihi dixeris profectum, comicum quidem de Terentio recolens versum sed tamen aptissimum et utilissimum:
(아우구스티누스, 편지들, 59. (A. D. Epist. CCLVIII) Domino Merito Suscipiendo et In Christo Dilectissimo Ac Desiderantissimo Fratri M Arci An O Augustinus In Domino salutem 5:3)
Comoedias lectitamus nostrorum poetarum sumptas ac versas de Graecis Menandro aut Posidippo aut Apollodoro aut Alexide et quibusdam item aliis comicis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 2:1)
Terentii quoque comici versus in libris veteribus itidem scriptus est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVI 3:1)
Super ea re audivi non incelebrem hominem dicere, nimis comice Plautum inperito et incondito militi falsam novamque opinionem tribuisse, ut Nerienem coniugem esse Martis putaret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIII (XXII) 13:1)
Videturne tibi, inquit, "utroque in loco M. Cicero duobus verbis idem, sicuti tu putas, significantibus inepte et frigide esse usus ac tali ioco dignus quali apud Aristophanen, facetissimum comicorum, Euripides Aeschylum insectatus est, cum ait:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 8:2)
Quid Vulcacius Sedigitus, in libro quem De Poetis scripsit, de comicis Latinis iudicarit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXIV 1:1)
Multos incertos certare hanc rem vidimus, Palmam poetae comico cui deferant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXIV 2:2)
Faber quisque fortunae suae inquit comicus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVIII. [ = English XL] DE FORTUNA 1:5)
[1] Opiniones meas aggressus est vir doctissimus Mauritius Cantor [2] meque inpulit, ut, quae minus recte de Boetii arte ratiocinandi et computandi statuerat, refellere conarer argmentis quam maxime certis.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 1:3)
[5] Nec ipsos hos duos libros a Boetio compositos esse ego quidem contendo repugnante inprimis Cantore.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 4:12)
[5] Cantor, Mathem.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION