라틴어 문장 검색

Colores vero alii sunt, qui per se certis locis procreantur et inde fodiuntur, nonnulli ex aliis rebus tractationibus aut mixtionum temperaturis compositi perficiuntur, uti praestent eandem in operibus utilitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 6장4)
item si non terrestri cibo membra corporis alantur, deficient et ita a terreni principii mixtione erunt deserta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 머리말7)
solent autem eadem in lacunis nata esse, quae sidentes praeter reliquum agrum excipiunt ex imbribus et agris per hiemem propterque capacitatem diutius conservant umorem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장26)
namque uti aeneum vas non in summis labris plenum sed aquae mensurae suae capacitatis habens tribus duas partes operculumque in eo conlocatum, cum ignis vehementi fervore tangatur, percalefieri cogit aquam, ea autem propter naturalem raritatem in se recipiens fervoris validam inflationem non modo implet vas, sed spiritibus extollens operculum et crescens abundat, sublato autem operculo emissis inflationibus in aere patenti rursus ad suum locum residit:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장9)
postea vero repleto vaso in eadem aqua ipsa corona demissa invenit plus aquae defluxisse in corona quam in aurea eodem pondere massa, et ita ex eo, quod fuerat plus aquae in corona quam in massa, ratiocinatus reprehendit argenti in auro mixtionem et manifestum furtum redemptoris.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말40)

SEARCH

MENU NAVIGATION