라틴어 문장 검색

Facit autem commode primum ea compositio, quam paulo ante demonstravimus, si ad faecem et amurcam succumque decocti lupini misceas portione aequa detritum album elleborum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 7:2)
Caper, cui sub maxillis binae verruculae collo dependent, optimus habetur, amplissimi corporis, cruribus crassis,plena et brevi cervice, flaccidis et praegravantibus auribus, exiguo capite, nigro densoque et nitido atque longissimo pilo.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 2:1)
Tu tamen interdum capros meditere petulcos et duris crustis discas infingere dentes".
(단테 알리기에리, DANTES ALAGHERI IOHANNI DE VIRGILIO 1:41)
ut sis tu similis Caeli Birrique latronum, non ego sim Capri neque Sulgi:
(호라티우스의 풍자, 1권, 04장37)
criminibus debent hortos praetoria mensas, argentum vetus et stantem extra pocula caprum, quem patitur dormire nurus corruptor avarae, quem sponsae turpes et praetextatus adulter?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I24)
"tunicam mihi malo lupini quam si me toto laudet vicinia pago exigui ruris paucissima farra secantem."
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV53)
— Tristisque lupini.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, V. 5:2)
Vir gregis pro capro.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 6:5)
Sic, modo qui Tuscus fueras, nunc Gallus haruspex, Dum iugulas hircum, factus es ipse caper.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XXIV5)
Post haec omnia forte si movebit Bacchus quam solet esuritionem, Succurrent tibi nobiles olivae, Piceni modo quas tulere rami, Et fervens cicer et tepens lupinus.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXXVIII6)
Stat caper Aeolio Thebani vellere Phrixi Cultus:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, L8)
videtur Ipse puer nobis, ipse sitire caper.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, L15)
cervae vulneratae dictamnum quaerunt, qua gustata fere vulnerbibus tela depellunt, ut in duodecimo legimus non illa feris incognita capris gramina.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 732)
viro marito, ut vir gregis ipse caper.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1921)
nam ait post, cum in poenitentia inducitur a poeta, 'non servata fides cineri promissa Sychaeo'. ii tamen, qui de nuptiis scripsisse dicuntur, tradunt, cum nova nupta in domum mariti ducitur, solere postes unguine lupino oblini, quod huius ferae et unguen et membra multis rebus remedio sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 45811)

SEARCH

MENU NAVIGATION