라틴어 문장 검색

saetosi caput (hoc) capri multi per duas 'c' scribi volunt propter metrum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 291)
si 'capri', tamquam pastor.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 293)
per contrarietatem, ut porca, quae obest frugibus, Cereri, ut caper, qui obest vitibus, Libero, item capra Aesculapio, qui est deus salutis, cum capra numquam sine febre sit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3803)
nam cum numinibus ceteris varie pro qualitate regionum sacrificetur - ut Veneri Paphiae tantum de ture, unde est "haud equidem tali me dignor honore", Genetrici vero, id est Romanae, etiam de victimis - , Libero ubique caper immolatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3805)
utres vero fiebant ad insultationem etiam mortuorum caprorum, ne quid ex his esset, quod non sentiret iniuriam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3843)
in veribus t. e. colurnis quia, sicut etiam caper in- imicus est vitibus, ita eis nocet et corylus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3961)
"Nudi cruda hieme discurrunt, alii incedunt pilleati, scuta vetera circumferunt, pelles caedunt, mendicantes vicatim deos ducunt:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 22장 1:21)
"Nisi quod vos et totos asinos in stabulis cum vestra vel sua Epona consecratis et eosdem asinos cum Iside religiose decoratis, item boum capita et capita vervecum et immolatis et colitis, de capro etiam et homine mixtos deos et leonum et canum vultu deos dedicatis."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 28장 1:14)
Secutum est hos repositorium, in quo positus erat primae magnitudinis aper, et quidem pilleatus, e cuius dentibus sportellae dependebant duae palmulis textae, altera caryotis altera thebaicis repleta.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 40:2)
Interim ego, qui privatum habebam secessum, in multas cogitationes deductus sum, quare aper pilleatus intrasset.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 41:1)
Singulae enim gallinae altiles pro turdis circumlatae sunt et ova anserina pilleata, quae ut comessemus, ambitiosissime a nobis Trimalchio petiit dicens exossatas esse gallinas.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 65:2)
In summo habuimus caseum mollem ex sapa et cocleas singulas et cordae frusta et hepatia in catillis et ova pilleata et rapam et senape et catillum concacatum, pax Palamedes.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 66:15)
quam paene admonui, ne trux caper iret in alas, neve forent duris aspera crura pilis!
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 39:5)
nec dabit intonso iugulum caper hostia Baccho, musta sub adducto si pede nulla fluent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 914)
exemplo territus huius palmite debueras abstinuisse, caper.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권202)

SEARCH

MENU NAVIGATION