라틴어 문장 검색

Unde supernae cuiusdam patriae, in cuius sancto amore pro nostro modulo inter eos quibus ad illam capessendam consulimus, periclitamur atque laboramus, talem etiam te ipsum civem habere vellemus, ut eius portiunculae in hac terra peregrinanti nullum consulendi modum finemque censeres, tanto effectus melior, quanto meliori civitati officia debita praerogares, in eius aeterna pace nullum gaudendi finem inventurus, cuius ad tempus laboribus nullum tibi finem statueris consulendi.
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 1:2)
Tu autem, mi carissime, aliquando mihi consentiebas in rebus humanis, cum eis more vulgi frui cuperem, et mihi ad ea capessenda, quorum me paenitet, favendo velificabas, immo vero vela cupiditatum mearum cum ceteris tunc dilectoribus meis inter praecipuos aura laudis inflabas.
(아우구스티누스, 편지들, 59. (A. D. Epist. CCLVIII) Domino Merito Suscipiendo et In Christo Dilectissimo Ac Desiderantissimo Fratri M Arci An O Augustinus In Domino salutem 1:8)
MULTIS et eruditis viris audientibus legebatur oratio Metelli Numidici, gravis ac diserti viri, quam in censura dixit ad populum de ducendis uxoribus, cum eum ad matrimonia capessenda hortaretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VI 2:1)
Quae vero in medio sunt et a Graecis tum, μέσα tum ἀδιάφορα appellantur, ut in militiam ire, rus colere, honores capessere, causas defendere, uxorem ducere, ut iussum proficisci, ut accersitum venire, quoniam et haec et his similia per sese ipsa neque honesta sunt neque turpia, sed proinde ut a nobis aguntur, ita ipsis actionibus aut probanda fiunt aut reprehendenda:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VII 19:1)
Mater hortatur ut tum quoque sine metu ac sine cura sint, adfinesque nullos ferme tam esse obsequibiles ait, ut ad laborem capessendum nihil cunctentur et dicto oboediant:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIX 13:2)
PHILOSOPHUS TAURUS, vir memoria nostra in disciplina Platonica celebratus, cum aliis bonis multis salubribusque exemplis hortabatur ad philosophiam capessendam, tum vel maxime ista re iuvenum animos expergebat, Euclidem quam dicebat Socraticum factitavisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, X 2:1)
EIUSMODI quispiam qui tumultuariis et inconditis linguae exercitationibus ad famam sese facundiae neque orationis Latinae usurpationes rationesve ullas didicerat, cum in Lycio forte vespera ambularemus, ludo ibi et voluptati fuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVI 2:1)
Veluti Romae, nobis praesentibus, vetus celebratusque homo in causis, sed repentina et quasi tumultuaria doctrina praeditus, cum apud praefectum urbi verba faceret et dicere vellet inopi quendam miseroque victu vivere et furfureum panem esitare, vinumque eructum et fetidum potare, Hic, inquit, eques Romanus apludam edit et flocces bibit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VII 4:2)
Tum ille opicus, verbis meis inchoatis et inconditis adductus virtutemque esse πολυπραγμοσύνην ratus, Hortatur, inquit, nos profecto nescio quis hic Plutarchus ad negotia capessenda et ad res obeundas plurimas cum industria et celeritate, nomenque ipsius virtutis de qua locuturus esset libro ipsi, sicuti dicis, non incommode praescripsit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVI 8:1)
Cur igitur iste qui hoc dicit, si in capessendis naturae sensibus tam obsurduit, non id quoque nihil interesse putat, cuius in corpore cuiusque ex sanguine concretus homo et coalitus sit?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 12:1)
Etiamsi, inquit Favorinus, opera mihi princeps et prope omnis in litteris disciplinisque Graecis sumpta est, non usque eo tamen infrequens sum vocum Latinarum, quas subsicivo aut tumultuario studio colo, ut hanc ignorem manubiarum interpretationem vulgariam, quod esse dicantur 'manubiae' praeda.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 4:4)
nam et asperis reipublicae temporibus, cum iuventutis inopia esset, in militiam tumultuariam legebantur armaque is sumptu publico praebebantur, et non capitis censione, sed prosperiore vocabulo a munere officioque prolis edendae appellati sunt, quod, cum re familiari parva minus possent rempublicam iuvare, subolis tamen gignendae copia civitatem frequentarent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, X 14:1)
Municipes ergo sunt cives Romani ex municipiis, legibus suis et suo iure utentes, muneris tantum cum populo Romano honorari participes, a quo munere capessendo appellati videntur, nullis aliis necessitatibus neque ulla populi Romani lege adstricti, nisi in quam populus eorum fundus factus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIII 7:1)
In quo concilio, etsi opinabantur nonnulli quod consultissimum foret res in Hibernia primum consistituere, illamque regionem pro belli sede deligere, eoque regem ipsum Henricum necessitate belli compulsum pertrahere (ex cuius absentia sperabant haud parvos motus et mutationes in Anglia secuturos), nihilominus quia regnum Hiberniae inopia laborabat unde exercitum alere et militibus Germanis stipendia solvere nullo modo possent, quia etiam studia et vota Hibernicorum atque generaliter militum (qui in statu rerum tumultuario potius duces suos regere quam ab illis regi consueverunt) magno impetu et cupiditate multa ferebantur spoliis regni Angliae se ditandi, in eam sententiam itum est ut copias suas quanta fieri posset celeritate in Angliam transferrent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 11:27)
Neque enim posse dominum suum, nisi iniquus foret, a rege postulare ut partem belli capesseret, qui tam nuper a seditionibus et motibus intestinis coeperat respirare.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 2:28)

SEARCH

MENU NAVIGATION