라틴어 문장 검색

igitur cornua, item altera captio:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, II 10:4)
ubi conveneramus conplusculi eiusdem studii homines ad lavandi tempus, captiones quae sophismata appellantur mente agitabamus easque, quasi talos aut tesserulas, in medium vice sua quisque iaciebamus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XIII 3:1)
Captionis solutae aut parum intellectae praemium poenave erat nummus unus sestertius.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XIII 4:1)
Erant autem captiones ad hoc fere exemplum, tametsi Latina oratione non satis scite ac paene etiam inlepide exponuntur:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XIII 6:1)
Dicere ergo debebat qui ad sophisma diluendum ac refellendum ritu aleatorio vocatus erat, in qua parte quoque in verbo captio foret, quid dari concedique non oporteret;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XIII 7:1)
Eodem modo, quando ex alterutra parte videt iudex manum elatum, veluti in prosecutione importuna, captionibus malitiosis, combinationibus, patrocinio potentum, advocatorum disparitate, et similibus, tum elucescit virtus iudicis in aequandis iis quae sunt inaqualia, iut iudicium suum veluti in area plana fundare possit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 2:8)
[Qu]isquis erit lector, uitae sit ut amodo rector, Exteriora legat, sua semper et intima querat Et, quacumque uia ualet, instet in allegoria, Quae uinci monstrat leuius racione, quod obstat, Inmoderatarum quam garrulitate minarum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVI. De coruo et angue 17:24)
si ad allegoriam, nobis significatur nostra redemptio facta per Christum;
(단테 알리기에리, Epistolae 97:7)
Nam allegoria dicitur ab 'alleon' grece, quod in latinum dicitur 'alienum', sive 'diversum'.
(단테 알리기에리, Epistolae 97:11)
Quod autem in edendo sicut in potando suades varia vitari, habet latentis captionis insidias, quia nomine similitudinis coloratur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 13:1)
Terentianus cum de hoc metro diceret "plurimus hoc pollet Siculae telluris alumnus", "noster rarus eo pastor Maro". intentio poetae haec est, ut imitetur Theocritum Syracusanum, meliorem Moscho et ceteris qui bucolica scripserunt, - unde est "prima Syracosio dignata est ludere versu nostra" - et aliquibus locis per allegoriam agat gratias Augusto vel aliis nobilibus, quorum favore amissum agrum recepit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, poem pr, commline 118)
male enim quidam allegoriam volunt, tu carmen de urbe Roma componis celebrandum omnibus gentibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 53)
candidior postqvam tondenti barba c. aut mutatio personae est, ut quendam rusticum accipiamus loquentem, non Ver- gilium per allegoriam;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 281)
et volunt qui- dam, hoc loco allegoriam esse antiquam in Augustum, ut intelle- gamus, invenies alium imperatorem, si te Augustus contemnit pro agris rogantem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 732)
alibi "et carice pastus acuta". sane hoc loco superfluam volunt esse allegoriam, dicentes rem nusquam lectam de Vergilio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 203)

SEARCH

MENU NAVIGATION