라틴어 문장 검색

Quantum vero ad operationem, iustitia contrarietatem habet in posse;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 11:17)
unaqueque res eo facilius et perfectius ad habitum et ad operationem disponitur, quo minus in ea est de contrarietate ad talem dispositionem;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 13:20)
Quod autem in edendo sicut in potando suades varia vitari, habet latentis captionis insidias, quia nomine similitudinis coloratur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 13:1)
Intra hos vinum nec patitur contrarietatem repugnantis humoris, et integra vi sua adhaeret corpori arido, et mox loca tenet quae sapere homini ministrant.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 19:3)
Potestne excusare huius contrarietatis ausum vel vestri oris nota volubilitas?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 9:4)
et haec varietas vel potius contrarietas invenitur etiam in aliis partibus orationis, ut sit adverbium pro adverbio, ut est hoc tunc ignipotens caelo descendit ab alto pro huc;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 411)
sane novo errore veterum locorum aut per contrarietatem sermonum declamavit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1814)
vel propter animae etiam extinctionem elementi contrarietate.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1632)
angusti supter fastigia tecti ingentem Aenean duxit ex contrarietate quaesitus ornatus, ait enim 'angusti tecti supter fastigia ingentem Aenean duxit'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3661)
non aliam ob culpam baccho c. o. a. victimae numi- nibus aut per similitudinem aut per contrarietatem immolantur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3801)
per contrarietatem, ut porca, quae obest frugibus, Cereri, ut caper, qui obest vitibus, Libero, item capra Aesculapio, qui est deus salutis, cum capra numquam sine febre sit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3803)
at vero, ut contra Crassus ab adulescente delicato, qui in litore ambulans scalmum repperisset ob eamque rem aedificare navem concupivisset, exorsus est, similiter Scaevolam ex uno scalmo captionis centumvirale iudicium hereditatis effecisse:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 53장1)
quanta esset in verbis captio cum in ceteris rebus tum in testamentis, si neglegerentur voluntates;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 53장 1:2)
Omnes igitur istius generis captiones eodem modo refelluntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 44:13)
Finem, inquit, interrogandi, si videtur, quod quidem ego a principio ita me malle dixeram hoc ipsum providens, dialecticas captiones.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 23:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION