라틴어 문장 검색

Invitati praeda longius procedunt. Non hos palus in bello latrociniisque natos, non silvae morantur. Quibus in locis sit Caesar ex captivis quaerunt; profectum longius reperiunt omnemque exercitum discessisse cognoscunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 35장7)
Quibus rebus cognitis ex perfugis et captivis, Caesar haec genera munitionis instituit. Fossam pedum viginti directis lateribus duxit, ut eius fossae solum tantundem pateret quantum summae fossae labra distarent.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 72장1)
Quod cum crebrius accideret, ex captivo quodam comperit Caesar Correum, Bellovacorum ducem, fortissimorum milia sex peditum delegisse equitesque ex omni numero mille, quos in insidiis eo loco collocaret, quem in locum propter copiam frumenti ac pabuli Romanos missuros suspicaretur.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 18장1)
Primo pro nummata vini, ex hac bibunt libertini, semel bibunt pro captivis, post hec binbunt ter pro vivis, quater pro Christianis cunctis, quinquies pro fidelibus defunctis, sexies pro sororibus vanis, septies pro militibus silvanis.
(CARMINA BURANA 3:1)
et quamquam equites iudicia reciperavissent, quaestura tamen ex dignitate candidatorum aut facilitate tribuentium gratuito concedebatur, donec sententia Dolabellae velut venundaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 22장13)
et imbelle vulgus sub corona venundatum, reliqua praeda victoribus cessit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 39장8)
neque enim capere aut venundare aliudve quod belli commercium, sed caedes patibula ignes cruces, tamquam reddituri supplicium at praerepta interim ultione, festinabant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 33장7)
multa hominum milia caesa, multa sub corona venundata.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 68장7)
captivos non remissuros, quod Hannibalem, cuius opera susceptum bellum foret, inimicissimum nomini Romano, etiamnum cum imperio apud exercitum haberent itemque fratrem eius Magonem.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 7장 3:4)
neque aut crebrius aut perfidiosius rebellantis grauiore umquam ultus est poena, quam ut captiuos sub lege uenundaret, ne in uicina regione seruirent neue intra tricensimum annum liberarentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 21장 2:3)
Nemo captivorum erat, qui monstrare Darei vehiculum posset:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 13장 22:1)
Diruta igitur arce et omnibus captivis venundatis Sambi regis fines ingressus est multisque oppidis in fidem acceptis validissimam gentis urbem cuniculo cepit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 8장 16:1)
Unde bene Pirrus ille, tam moribus Eacidarum quam sanguine generosus, cum legati Romanorum pro redimendis captivis ad illum missi fuerunt, respondit:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 30:22)
Dux iste inclytus, dum longius a suis moratur, captivus, de improviso, factus, et ad Eboracum Novum perductus est.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.50)
Vendere cum possis captiuum, occidere noli;
(호라티우스의 첫번째 편지, 1644)

SEARCH

MENU NAVIGATION