라틴어 문장 검색

turpior assessu non erit ulla meo, uel tu, quae tardam mouisti fune Cybeben, Claudia, turritae rara ministra deae, uel cuius rasos cum Vesta reposceret ignis, exhibuit uiuos carbasus alba focos.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 1133)
et nunc, dum in carbaso sudat unus, alter in bombyce, tu endromidatus exterius, intrinsecus fasceatus, insuper et concava municipis Amerini sede compressus discipulis non aestu minus quam timore pallentibus exponere oscitabundus ordiris:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 2:1)
laxantur coetus resolutaque murmure laeto agmina discedunt, quales iam nocte propinqua e pastu referuntur aves, vel in antra reverti melle novo gravidas mitis videt Hybla catervas, nec mora, iam dextras Ithacesia carbasus auras poscit, et in remis hilaris sedere iuventus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권233)
sic ubi tranquillo perlucent sidera ponto vibraturque fretis caeli stellantis imago, omnia clara nitent, sed clarior omnia supra Hesperos exercet radios, quantusque per altum aethera, caeruleis tantus monstratur in undis, proximus et forma nec multum segnior Idas cursibus atque aevo iuxta prior;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권223)
"tunc ego nec cithara poteram gaudere sonora nec similes chordis reddere uoce sonos, sed perlucenti cantum meditabar auena ille ego Latonae filius atque Iouis."
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 432)
qua dilabente ad primum teporem solis, perlucens iam aliquid, incerta tamen ut solet lux speciem omnium multiplicem intuenti reddens, tum quoque frustrata Romanos, multo maiorem iis quam erat hostium aciem ostendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 14:2)
ita is pellucet quasi lanterna Punica.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 639)
villam integundam intellego totam mihi, nam nunc perlucet ea quam cribrum crebrius.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 1, scene 218)

SEARCH

MENU NAVIGATION