라틴어 문장 검색

summi constantia civis Bebriacis campis spolium adfectare Palati, et pressum in faciem digitis extendere panem, quod nec in Assyrio pharetrata Samiramis orbe, maesta nec Actiaca fecit Cleopatra carina, hic nullus verbis pudor aut reverentia mensae, hic turpis Cybeles et fracta voce loquendi libertas et crine senex fanaticus albo sacrorum antistes, rarum ac memorabile magni gutturis exemplum conducendusque magister, quid tamen expectant, Phrygio quos tempus erat iam more supervacuam cultris abrumpere carnem?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II63)
occurrent multae tibi Belides atque Eriphylae mane, Clytaemestram nullus non vicus habebit, hoc tantum refert, quod Tyndaris illa bipennem insulsam et fatuam dextra laevaque tenebat, at nunc res agitur tenui pulmone rubetae;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI321)
Ac veluti summis antiquam in montibus ornum Cum ferro accisam crebrisque bipennibus instant Eruere agricolae certatim:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 9:2)
Labitur uncta carina, volat super impetus undas
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 51:3)
Hinc illinc montes scopulosae rupis aperto Opposuit natura mari, flatusque removit, Ut tremulo starent contentae fune carinae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:53)
Tresque petunt veram credi Salamiua carinae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:8)
Implicitas magno Caesar torpore cohortes Ut vidit, primus raptam librare bipennem Ausus, et aeriam ferro proscindere quercum, Effatur, merso violata in robora ferro:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:17)
Et iam turrigeram Bruti comitata carinam Venerat in fluctus Rhodani cum gurgite classis, Stoechados arva tenens.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:2)
Phocaicis Romana ratis vallata carinis, Robore diducto dextrum laevumque tuetur Aequo Marte latus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:42)
Aequora discedunt mersa diducta carina, Inque locum puppis cecidit mare.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:65)
Dum nimium pugnax unius turba carinae Incumbit prono lateri, vacuamque relinquit, Qua caret hoste, ratem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:12)
congesto pondere puppis Versa, cava texit pelagus nautasque carina;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:13)
at faciles praebere alimenta carinae Nunc pice, nunc liquida rapuere incendia cera.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:32)
Neque enim de more carinas Extendunt, puppesque levant, sed firma gerendis Molibus insolito contexunt robora ductu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:7)
Primus dux ipse carinae Vulteius, iugulo poscens iam fata retecto, Ecquis, ait, iuvenum est, cuius sit dextra cruore Digna meo, certaque fide per vulnera nostra Testetur se velle mori?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:77)

SEARCH

MENU NAVIGATION