라틴어 문장 검색

Bellorum exuviae, truncis adfixa tropaeis lorica et fracta de casside buccula pendens et curtum temone iugum victaeque triremis aplustre et summo tristis captivus in arcu humanis maiora bonis creduntur.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X55)
incolumi Troia Priamus venisset ad umbras Assaraci magnis sollemnibus Hectore funus portante ac reliquis fratrum cervicibus inter Iliadum lacrimas, ut primos edere,planctus Cassandra inciperet scissaque Polyxena palla, si foret extinctus diverso tempore, quo non coeperat audaces Paris aedificare carinas, longa dies igitur quid contulit?
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X106)
"carinae meae"
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM SEXTO POMPEIO 4:4)
haud incomiter, quod, cum in celeberrima parte urbis Carinis pater eius habitasset, ipsius domus et penates in navi penderent.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM SEXTO POMPEIO 4:6)
Felix heu, nimium felix, si litora tantum Numquam Dardaniae tetigissent nostra carinae.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 42:1)
Septima συζυγία nervorum infundit sensum spinali medullae, quae hoc est animali quod est navi carina, et adeo usu aut dignitate praecipua est ut longum cerebrum a medicis sit vocata.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 22:2)
Mitis Atax Latias gaudet non ferre carinas, Finis et Hesperiae, promoto limite, Varus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:4)
Qualis, cum turbidus Auster Repulit a Libycis immensum Syrtibus aequor, Fractaque veliferi sonuerunt pondera mali, Desilit in fluctus, deserta puppe, magister Navitaque, et, nondum sparsa compage carinae, Naufragium sibi quisque facit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:56)
Saepe Noto plenae, tensisque rudentibus actae Ipsa maris per claustra rates fastigia molis Discussere salo, spatiumque dedere carinis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:30)
nam murmure vasto Impulsum rostris sonuit mare, fluctuat unda, Totque carinarum permixtis aequora sulcis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:40)
Cetera classis abit, summis spoliata carinis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:47)
Caesar, ut emissas venti rapuere carinas, Absconditque fretum classes, et litore solus Dux stetit Hesperio, non illum gloria pulsi Laetificat Magni:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:26)
Has ad bella rates non flexo limite ponti, Certior haud ullis duxit Cynosura carinis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:25)
Itque Cilix iusta, iam non pirata, carina.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:30)
Spes victis telluris abit, placuitque profundo Fortunam tentare mari Non robore picto Ornatas decuit fulgens tutela carinas, Sed rudis, et qualis procumbit montibus arbor, Conseritur stabilis navalibus area bellis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION