라틴어 문장 검색

DE Annaeo Seneca partim existimant ut de scriptore minime utili, cuius libros adtingere nullum pretium operae sit, quod oratio eius vulgaria videatur et protrita, res atque sententiae aut inepto inanique impetu sint aut levi et causidicali argutia, eruditio autem vernacula et plebeia nihilque ex veterum scriptis habens neque gratiae neque dignitatis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, II 2:1)
Tum ille rictu oris ductu contemni a se ostendens et rem de qua quaereretur et hominem ipsum qui quaereret, Priscorum, inquit, et remotorum ego verborum medullas et sanguinem, sicuti dixi, perspicere et elicere soleo, non istorum quae proculcata vulgo et protrita sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, IV 7:1)
Verba haec, praeter propter, in usu vulgi protrita, etiam Ennii fuisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, X 1:1)
Neque rursus exempla eorum negligas, qui eodem munere praviter functi sunt, non ut teipsum eorum memoriam carpendo vendites, sed ut monearis quid evitare debeas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 3:14)
Carpere callem:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XIII 24:1)
Dudum tremendos saeua proterit reges
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, II 3:1)
Sparsas pedibus proterit escas,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IV 24:1)
Nec uite gemmas carpitis,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVI 4:1)
Quod ubi Labienus animadvertit, cum equitatu levique armatura agmen eius extremum carpere coepit atque ita lixarum mercatorumque qui plostris merces portabant, sarcinis interceptis addito animo propius audaciusque accedit ad legiones, quod existimabat milites sub onere ac sub sarcinis defatigatos pugnare non posse.
(카이사르, 아프리카 전기 75:6)
Quo facto bestiae stridore fundarum, lapidum plumbique + itata + perterritae sese convertere et suos post se frequentes stipatosque proterere et in portas valli semifactas ruere contendunt.
(카이사르, 아프리카 전기 83:3)
Item insequenti die eadem consuetudine dum longius prosequitur, quo loco equites nostri stationem habuerant, aliquot turmae cum levi armatura impetu facto loco sunt deiecti et propter paucitatem nostrorum equitum simul cum levi armatura inter turmas adversariorum protriti.
(카이사르, 히스파니아 전기 14:2)
Relinquebatur Caesari nihil, nisi uti equitatu agmen adversariorum male haberet et carperet.
(카이사르, 내란기, 1권 63:3)
Caesar equitatu praemisso, qui novissimum agmen carperet atque impediret, ipse cum legionibus subsequitur.
(카이사르, 내란기, 1권 78:10)
At equitatus hostium ab utroque cornu circumire aciem nostram et aversos proterere incipit.
(카이사르, 내란기, 2권 41:8)
Sabinus idoneo omnibus rebus loco castris sese tenebat, cum Viridovix contra eum duorum milium spatio consedisset cotidieque productis copiis pugnandi potestatem faceret, ut iam non solum hostibus in contemptionem Sabinus veniret, sed etiam nostrorum militum vocibus non nihil carperetur;
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 17장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION