라틴어 문장 검색

addebant speciem frontalia et cristae et tergo impositae turres turribusque superstantes praeter rectorem quaterni armati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 453:2)
nam et pari celeritate novus pro diruto murus obiciebatur, et armati ruinis superstantes instar munimenti erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 77:1)
pridie Parilia, medio ferme die, atrox cum vento tempestas coorta multis sacris profanisque locis stragem fecit, signa aenea in Capitolio deiecit, forem ex aede Lunae quae in Aventino est raptam tulit et in posticis parietibus Cereris templi adfixit, signa alia in circo maximo cum columnis quibus superstabant evertit,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 11:2)
cum armati superstantes subissent, propugnatoribus muri fastigio altitudinis aequabantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 114:2)
is enim scapos columnarum e lapidicinis cum deportare vellet Ephesi ad Dianae fanum, propter magnitudinem onerum et viarum campestrem mollitudinem non confisus carris, ne rotae devorarentur, sic est conatus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장50)
Ad multam noctem etiam ad impedimenta pugnatum est, propterea quod pro vallo carros obiecerunt et e loco superiore in nostros venientes tela coniciebant et non nulli inter carros rotasque mataras ac tragulas subiciebant nostrosque vulnerabant.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 26장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION