라틴어 문장 검색

si in exteriorem interioremve, brachium porrectum est, sed paulum in eam partem, a qua os recessit, recurvatum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 16장7)
corpus id, quod minime tenue maximeque lati pectoris atque saetosi est, cuiusque cartilago exigua et carnosa est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 6:6)
deinde cum quibusdam membranulis a sinistro rene uenientibus iungitur, atque hinc dextra recuruatum in imo derigitur, qua excernit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 9:2)
Carunculaeque tenues subalbidae cartilagini similes secutae in quibusdam etiam plenior.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:49)
item quodcumque musculum aut neruum aut arteriam aut membranam aut os aut cartilaginem laesit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 7:3)
Ea timeri potest, ubi laesum est uel os uel neruus uel cartilago uel musculus, aut ubi parum sanguinis pro modo uulneris fluxit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 33:3)
si nerui uel cartilago uel aliquid ex eminentibus, quales aures uel labra sunt, Polyidi sphragidem:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 39:4)
Circa eum inflatae uenae quasi recuruantur, haeque pallent aut liuent, nonnunquam etiam in quibusdam delitescunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 5:6)
Aliae intra carnem desinunt, aliae ad ossa aut cartilaginem penetrant aut, ubi neutrum horum subest, ad interiora perueniunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 36:1)
itemque si fistula os uel cartilaginem uel neruum uel musculos laesit;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 36:6)
At cartilago ubi subsit, ipsa sedes docet peruentumque esse ad eam ex renisu patet.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 39:1)
utique enim conprehendit [eximet]. Sin aliquid exanime est, specillo oriculario protrahendum est aut hamulo retuso paulum recuruato.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 24:4)
in is uero, quae cedunt, aut melli simile aliquid aut tenui pulticulae aut quasi rassae cartilagini aut carni hebeti et cruentae, quibus ali alique colores esse consuerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 6장 2:7)
si sub cartilagine, ab interiore;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 4:5)
Tum idem medicus hamulum acutum, paululum mucrone intus recuruato, subicere extremo ungui debet, eumque infigere, atque eam quoque palpebram tradere alteri;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 6:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION