라틴어 문장 검색

Hic patrio de more Iovi cum sacra parassent, ut vetus accensis incanduit ignibus ara, serpere caeruleum Danai videre draconem in platanum, coeptis quae stabat proxima sacris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 4:4)
Candidior folio nivei, Galatea, ligustri, floridior pratis, longa procerior alno, splendidior vitro, tenero lascivior haedo, levior adsiduo detritis aequore conchis, solibus hibernis, aestiva gratior umbra, nobilior pomis, platano conspectior alta, lucidior glacie, matura dulcior uva, mollior et cygni plumis et lacte coacto et, si non fugias, riguo formosior horto:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 74:1)
pars autem posito surgunt de semine, ut altae castaneae nemorumque Iovi quae maxima frondet aesculus atque habitae Grais oracula quercus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 2:3)
Inseritur vero et fetu nucis arbutus horrida, et steriles platani malos gessere valentis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 4:10)
Ille etiam seras in versum distulit ulmos eduramque pirum et spinos iam pruna ferentes iamque ministrantem platanum potantibus umbras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 7:8)
cur non sub alta vel platano vel hac pinu iacentes sic temere et rosa canos odorati capillos, dum licet, Assyriaque nardo potamus uncti?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 115)
Iam pauca aratro iugera regiae moles relinquent, undique latius extenta visentur Lucrino stagna lacu platanusque caelebs evincet ulmos;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 151)
sterilem platanum tonsasque myrtos quam maritam ulmum et uberes oleas praeoptaverim?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 72:2)
" Apparet," inquam, " has platanos neglegi;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 12 2:2)
diues incendit platanum cum qua et domus arsit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Domus cum arboee exusta.4)
hinc verno platanus folio viret et Phoebo laurus carum nemus;
(세네카, 오이디푸스 6:30)
scilicet umbrosis sordet Pompeia columnis porticus, aulaeis nobilis Attalicis, et platanis creber pariter surgentibus ordo, flumina sopito quaeque Marone cadunt, et leviter nymphis tota crepitantibus urbe cum subito Triton ore recondit aquam.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 328)
omnia questus, immitem Bromium, stagna invida et invida tela, primaevam visu platanum, cui longa propago innumeraeque manus et iturus in aethera vertex, deposuit iuxta vivamque adgessit harenam optatisque aspergit aquis et talia mandat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, arbor Atedii Melioris18)
Inter has marmoreo labro aqua exundat circumiectasque platanos et subiecta platanis leni aspergine fovet.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 20:2)
itaque non, quia est arbor, platanus est, at quod non est arbor, utique platanus non est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 150:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION