라틴어 문장 검색

sed tamen hic corvus cur defuit exitiali forte die, infaustas tegerent cum funera Cannas oppeteretque super congesta cadavera consul?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2200)
sint illic casta virorum agmina, pulvereum quae dedignantia censum divitias petiere tuas, sit flore perenni candida virginitas animum castrata recisum.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1244)
Pars stupet innuptae donum exitiale Minervae, et molem mirantur equi;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 3:10)
Sed me fata mea et scelus exitiale Lacaenae his mersere malis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 20:12)
optimeque Cicero demonstrat cavendum, ne sit deformis translatio, (qualis est - nam ipsis eius utar exemplis - castratam morte Africani rem , et stercus curiae Glauciam) ne nimio maior aut, quod saepius accidit, minor, ne . quorum exempla nimium frequenter deprehendet, qui scierit haec vitia esse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 234:2)
"petit exitialia iudex praemia:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권27)
"hoc pectore pressus vastator Nemees, haec exitiale ferebant robur et Argoos frangebant brachia remos."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Hercules Epitrapezios novi vindicis14)
nunc tendo chelyn satis arma referre Aonia et geminis sceptrum exitiale tyrannis nec furiis post fata modum flammasque rebelles seditione rogi tumulisque carentia regum funera et egestas alternis mortibus urbes, caerula cum rubuit Lernaeo sanguine Dirce et Thetis arentes adsuetum stringere ripas horruit ingenti venientem Ismenon acervo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권6)
"meruere tuae, meruere tenebrae ultorem sperare Iovem, nova sontibus arma iniciam regnis, totumque a stirpe revellam exitiale genus, belli mihi semina sunto Adrastus socer et superis adiuncta sinistris conubia, hanc etiam poenis incessere gentem decretum;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권82)
hoc aurum vati fata exitiale monebant Argolico;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권78)
Interea pulsi vallum exitiale Pelasgi destituunt furto;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권422)
Plane religiosiores estis in cavea, ubi super sanguinem humanum, super inquinamenta poenarum proinde saltant dei vestri argumenta et historias noxiis ministrantes, nisi quod et ipsos deos vestros saepe noxii induunt, vidimus aliquando castratum Attin, illum deum ex Pessinunte, et qui vivus ardebat, Herculem induerat.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 15장 4:1)
suspecti ut ministri facinoris Apelles maxime et Philocles erant, qui Romam legati fuerant litterasque exitiales Demetrio sub nomine Flaminini attulerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 627:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION