라틴어 문장 검색

Sic enim militaris viri in media pace iam togati aures tuba suscitat equosque castrenses erigit crepitus armorum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 13:1)
hic satus ad pacem, hic castrensibus utilis armis:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 914)
noctibus hibernis castrensia pensa laboro et Tyria in clauos uellera secta tuos;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 319)
"concurrunt proceres ac milite circumfuso aggere composito statuunt ac torque coronant castrensi maestum donantque insignia regni;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 250)
hinc tu militiam secutus amplam, castrensem licet ampliare censum per suffragia iusta debuisses, sollemnis tamen abstinens lucelli fama plus locuples domum redisti solum quod dederas tuum putando.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium52)
ita sonitu pressus alieno ridiculum adfectat publicus sermo secretum, hinc egressis frons triclinii matronalis offertur, cui continuatur vicinante textrino cella penaria discriminata tantum pariete castrensi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 9:2)
et licet in persona unius eiusdemque tempore suo principis viri castrensis oratoriaeque scientiae cura certaverit ferme gloria aequipari, idem tamen numquam se satis duxit in utriusque artis arce compositum, priusquam vestri Arpinatis testimonio ceteris mortalibus anteferretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 1:2)
Religio Romanorum tota castrensis signa veneratur, signa iurat, signa omnibus deis praeponit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 16장 8:1)
hic Deci castrensis triumphus fuit incedentis per media castra cum armato praesidio coniectis in eum omnium oculis et omni honore tribunum consuli aequantibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 408:1)
huic gladiatorum spectaculo ludi funebres additi pro copia provinciali et castrensi apparatu.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 326:2)
nos castrensibus consiliis contentos futuros esse sciat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 270:3)
multo iniquioribus animis a castrensi consilio auditi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 434:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION