라틴어 문장 검색

et dum aliquandiu uno in loco infirmitatis necessitate teneretur, in uicina, qua manebat, casula exarsit incendium;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XIX.3)
Inminente ergo die suae uocationis, coepit circuire in monasterio casulas infirmarum Christi famularum, earumque uel maxime, quae uel aetate prouectae, uel probitate erant morum insigniores.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. VIII.16)
haec cum dixisset, gladium in publicum trans maceriam horti abiecit et, quo minus res suspecta esset, se ipse convivio reddidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 110:1)
magnum utrisque impedimentum ad rem gerendam fuit ager consitus crebris arboribus hortique, ut in suburbanis locis, et coartata itinera maceriis et quibusdam locis interclusa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 60:1)
escendentibus ad templum a Cirrha, priusquam perveniretur ad frequentia aedificiis loca, maceria erat ab laeva ad semitam paulum extantem a fundamento, qua singuli transirent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 161:1)
post maceriam se abdiderunt gradibus adstructis, ut ex ea velut e muro tela in praetereuntem conicerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 162:1)
latrones, cum brevi circumitu maceriae decurrere ad conficiendum saucium possent, velut perfecta re in iugum Parnasi refugerunt eo cursu ut, cum unus non facile sequendo per invia atque ardua moraretur fugam eorum, ne ex comprenso indicium emanaret, occiderint comitem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 168:1)
Rex ipse nocte media cum tribus consciis fugae per posticum aedium in propinquum cubiculo hortum atque inde maceriam aegre transgressus ad mare pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 60:1)
quid maceria illa ait, in horto quae est, quae in noctes singulas latere fit minor, qua istoc ad vos damni permensust viam?
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 291)
Nil mirum (vetus est maceria) lateres si veteres ruont.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 293)
et 'antes' alii extremos vinearum ordines accipiunt, alii macerias, quibus vineta cluduntur, quae maceriae fiunt de assis, id est siccis, la- pidibus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4172)

SEARCH

MENU NAVIGATION