라틴어 문장 검색

Sin autem curiosius videbitur fieri oportere, tegulae bipedales inter se coagmentatae supra rudus substrata materia conlocentur habentes singulis coagmentorum frontibus excelsos canaliculos digitales.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장31)
Foditur enim infra libramentum triclinii altitudo circiter pedum binum, et solo festucato inducitur aut rudus aut testaceum pavimentum ita fastigatum, ut in canali habeat nares.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 4장19)
Catapultarum rationes, e quibus membris ex portionibus componantur, dixi.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 11장1)
Nam quae fiunt in capitibus foramina, per quorum spatia contenduntur capillo maxime muliebri vel nervo funes, magnitudine ponderis lapidis, quem debet ea ballista mittere, ex ratione gravitatis proportiones sumuntur, quemadmodum catapultis de longitudinibus sagittarum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 11장6)
bracchii longitudo foraminum VI, crassitudo in radice foraminis, in extremis F. De ballistis et catapultis symmetrias, quas maxime expeditas putavi, exposui.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 11장42)
per media autem spatia tignorum insecantur exciduntur formae, in quibus excisionibus includuntur capitula catapultarum, cuneisque distinentur, ne in contentionibus moveantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 12장3)
ita cuneorum conclusionibus ad sonitum musicis auditionibus catapultae temperantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 12장8)
exibat autem in altum et supra medium tectum fastigium non minus cubita duo, et supra extollebatur turricula III tabulatorum, inque tabulato summo statuebantur scorpiones et catapultae, inferioribus congerebatur aquae magna multitudo ad extinguendum, si qua vis ignis inmitteretur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 13장18)
ipsam machinam uti testudinem in medio habentem conlocatum in orthostatis canalem, quemadmodum in catapultis aut ballistis fieri solet, longitudine cubitorum L, altitudine cubiti, in quo constituebatur transversa sucula.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 13장22)
Habuerat autem mediam contabulationem supra trabiculas, ubi scorpiones et catapultae conlocabantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 15장15)
De scorpionibus et catapultis et ballistis etiamque testudinibus et turribus, quae maxime mihi videbantur idonea et a quibus essent inventa et quemadmodum fieri deberent, explicui.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장1)
ruderi accipiendo Ostiensis paludes destinabat utique naves quae frumentum Tiberi subvectassent onustae rudere decurrerent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 43장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION