라틴어 문장 검색

paenituit multos vanae sterilisque cathedrae, sicut Thrasimachi probat exitus atque Secundi Carrinatis;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII101)
"en cui tu viridem umbellam, cui sucina mittas grandia, natalis quotiens redit aut madidum ver incipit et strata positus longaque cathedra munera femineis tractat secreta kalendis."
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX20)
Catullus, pro cuius reditu tot pono altaria, parvos tres habet heredes, libet expectare quis aegram et claudentem oculos gallinam inpendat amico tam sterili;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII29)
Sunt in fortunae qui casibus omnia ponant et nullo credant mundum rectore moveri natura volvente vices et lucis et anni, atque ideo intrepidi quaecumque altaria tangunt, est alius metuens ne crimen poena sequatur;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII35)
quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 11:4)
quod plerumque putant et multo sanguine maesti conspergunt aras adolentque altaria donis, ut gravidas reddant uxores semine largo;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 40:2)
est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae, quo numquam pennis appellunt corpora raucae cornices, non cum fumant altaria donis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 24:4)
Tum Salii ad cantus incensa altaria circum Populeis adsunt evincti tempora ramis.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 1:2)
Altaria ad ipsa trementem Traxit, et in multo lapsantem sanguine nati, et:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 14:2)
at circum pulpita nostra Et steriles cathedras basia sola crepant.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXXVI13)
Hic quoque deceptus Memphitica templa frequentat, Adsidet et cathedris, maesta iuvenca, tuis.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XIV4)
Inter femineas tota qui luce cathedras Desidet atque aliqua semper in aure sonat, Qui legit hinc illinc missas scribitque tabellas;
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXIII7)
Condita cum tibi sit iam sexagensima messis Et facies multo splendeat alba pilo, Discurris tota vagus urbe, nec ulla cathedra est, Cui non mane feras inrequietus Have;
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXVIII1)
De cathedra quotiens surgis - iam saepe notavi - Pedicant miserae, Lesbia, te tunicae.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XCIX1)
Ignota est toga, sed datur petenti Rupta proxima vestis a cathedra.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XVIII6)

SEARCH

MENU NAVIGATION