라틴어 문장 검색

aquila enimuero cum se nubium tenus altissime sublimauit euecta alis totum istud spatium, qua pluitur et ninguitur, ultra quod cacumen nec fulmini nec fulguri locus est, in ipso, ut ita dixerim, solo aetheris et fastigio hiemis - cum igitur eo sese aquila extulit, nutu clementi laeuorsum uel dextrorsum tanta mole corporis labitur, uelificatas alas quo libuit aduertens modico caudae gubernaculo, inde cuncta despiciens ibidem pinnarum eminens indefessa remigia ac paulisper cunctabundo uolatu paene eodem loco pendula circumtuetur et quaerit, quorsus potissimum in praedam superne sese ruat fulminis uicem, de caelo inprouisa simul campis pecua simul montibus feras simul homines urbibus uno optutu sub eodem impetu cernens, unde rostro transfodiat, unde unguibus inuncet uel agnum incuriosum uel leporem meticulosum uel quodcunque esui animatum uel laniatui fors obtulit.
(아풀레이우스, 플로리다 2:14)
Ac primo quidem squalens pilus defluit, ac dehinc cutis crassa tenuatur, venter obesus residet, pedum plantae per ungulas in digitos exeunt, manus non iam pedes sunt sed in erecta porriguntur officia, cervix procera cohibetur, os et caput rotundatur, aures enormes repetunt pristinam parvitatem, dentes saxei redeunt ad humanam minutiem, et, quae me potissimum cruciabat ante, cauda nusquam.
(아풀레이우스, 변신, 11권 13:5)
caudam more atque ritu adulantium canum clementer et blande movet hominisque se corpori adiungit cruraque eius et manus, prope iam exanimati metu, lingua leniter demulcet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIV 13:1)
veluti cum sol ponitur in Leone, magis vicinus fit Cordi Leonis, Caudae Leonis, et Spicae Virginis, et Sirio, et Caniculae, quam cum ponitur in Cancro, ubi tamen magis sistitur ad perpendiculum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 158:2)
Clientes sumptuosi minime admittendi, ne dum quis caudae pennas adauget alarum pennas praescindat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVI. [ = English XLVIII] DE CLIENTIBUS, FAMULIS, ET AMICIS 1:2)
Alueolum caudae tibi, si placet, hic sine fraude Hac uice subnectam, qua constat me modo uectam;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIV. De uulpe et lupo 25:6)
Iamque sibi fracta cauda per talia facta, Effugit hanc poenam, cuperet dum plus alienam, Inuentisque dolis sub egri tecta leonis, Quem febrium pestis dolor excruciabat in extis, Vimque sui morbi cuncto patefecerat orbi, Indicat huic crebro, quid prosit et ocius egro:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIV. De uulpe et lupo 25:11)
At si pelle lupi, qui subiacet huic modo rupi, Cauda priuati, medicaminis arte probati, Vndique menbra teges, mox sano corpore deges;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIV. De uulpe et lupo 25:17)
sic ruit in rupes amisso pisce sodali belua, sulcandas qui praevius edocet undas inmensumque pecus parvae moderamine caudae temperat et tanto coniungit foedera monstro;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:247)
crispatur opaca pampinus et musto sudantem ventilat uvam.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae7)
vestis radiato murice solem combibit, ingesto crispatur purpura vento.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:334)
vobis iam Mulciber arma praeparat et Sicula Cyclops incude laborat, Brontes innumeris exasperat aegida signis, altum fulminea crispare in casside conum festinat Steropes, nectit thoraca Pyragmon ignifluisque gemit Lipare fumosa cavernis.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:77)
crispatur gemino vestis Gortynia cinctu poplite fusa tenus, motoque in stamine Delos errat et aurato trahitur circumflua ponto.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:20)
fluctuat hic denso crispata cacumine buxus, hic hederae serpunt, hic pampinus induit ulmos.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:53)
gaudet metuens et pollice monstrat, quod picturatas galeae Iunonia cristas ornet avis vel quod rigidos vibrata per armos rubra sub aurato crispentur serica dorso.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:245)

SEARCH

MENU NAVIGATION