라틴어 문장 검색

Ea cavea clausa fertur in agrum a pastore, et emissa ligato pede longa linea custoditur, ad quam circumvolant pulli.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 15:4)
Ora cavearum, quae praebent apibus vestibula, proniora sint quam terga, ut ne influant imbres, et si forte tamen incesserint,non immorentur, sed per aditum effluant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 7장 4:1)
Quam ob causam dum adhuc autumni reliquiae sunt,apricissimo die purgatis domiciliis opercula intus usque ad favos admovenda sunt, omni vacua parte sedis exclusa, quo facilius angustiae cavearum per hiemem con-calescant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 13:3)
Sed omnes favi semper cavearum tectis et paululum ab lateribus adhaerentes dependent, ita ne solum contingant:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 7:2)
sin autem transversi tectis cavearum inhaerent, tunc scalprato ferramento est opus, ut adversa fronte impressi desecentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 9:4)
illic per otium (neque enim ludicris ignari oblectabantur) dum consessum caveae, discrimina ordinum, quis eques, ubi senatus percontantur, advertere quosdam cultu externo in sedibus senatorum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 54장5)
maritis e plebe proprios ordines assignauit, praetextatis cuneum suum, et proximum paedagogis, sanxitque ne quis pullatorum media cauea sederet.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 44장 2:2)
multos honesti ordinis deformatos prius stigmatum notis ad metalla et munitiones uiarum aut ad bestias condemnauit aut bestiarum more quadripedes cauea coercuit aut medios serra dissecuit, nec omnes grauibus ex causis, uerum male de munere suo opinatos, uel quod numquam per genium suum deierassent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 27장 3:1)
ludos dedicationis Pompeiani theatri, quod ambustum restituerat, e tribunali posito in orchestra commisit, cum prius apud superiores aedes supplicasset perque mediam caueam sedentibus ac silentibus cunctis descendisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 21장 1:3)
Suam quidem pudicitiam usque adeo prostituit, ut contaminatis paene omnibus membris nouissime quasi genus lusus excogitaret, quo ferae pelle contectus emitteretur e cauea uirorumque ac feminarum ad stipitem deligatorum inguina inuaderet et, cum affatim desaeuisset, conficeretur a Doryphoro liberto;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 29장 1:1)
Dona eum sequebantur greges pecorum equorumque, leones quoque et pardales caveis praeferebantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 24:1)
Cyaneas, tantoque silet possessa dracone vellera, multifidas regis quem filia linguas
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 63:1)
hoccine Cyaneae concurrunt aequore cautes?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 666:1)
Cyaneos vigilemque alium spoliare draconem.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 403:1)
nam nec ad Elei pugnam videt ora parentis, nec sonat Oebalius caveae favor aut iuga nota
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 241:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION