라틴어 문장 검색

non enim subito vel celeriter est judicandum, "omnia enim subita probanturincauta, " et "in judicando criminosa est celeritas, " et "ad poenitendumproperat qui cito judicat, " quare dicit consuevit:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 16:7)
nam, ut idem ait, longa præparatiobelli celerem victoriam facit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 205:7)
Vir simplex atque insipiens audito sonitu lapidis in puteumruentis mox et absque mora de domo egrediens celeri cursu ad puteum venit, putans verum esse [p.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 103:29)
Adhuc cognosce celeris studia devotionis:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 4:1)
et ideo probavit Dominus ejus affectum, et eum celeri remuneratione donavit dicens:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 4:13)
Denique ubi celer proventus est, si devotio moretur, offensa contrahitur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 2:7)
Quod facis, fac celerius.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 5:17)
Horum adventum praedocti speculationibus fidis, rectores militum tessera data sollemni, armatos omnes celeri eduxere procursu, et agiliter praeterito Calycadni fluminis ponte, cuius undarum magnitudo murorum alluit turres, in speciem locavere pugnandi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 15:1)
Saraceni tamen nec amici nobis umquam nec hostes optandi, ultro citroque discursantes, quicquid inveniri poterat momento temporis parvi vastabant, milvorum rapacium similes, qui si praedam dispexerint celsius, volatu rapiunt celeri, ac si impetraverint, non immorantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 4장 1:1)
Exoritur iam hinc rebus afflictis, haut dispari provinciarum malo calamitatum turbo novarum, exstincturus omnia simul, ni Fortuna moderatrix humanorum casuum motum eventu celeri consummavit, impendio formidatum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 1:1)
Dum has exitiorum communium clades suscitat turbo feralis, urbem aeternam Leontius regens, multa spectati iudicis documenta praebebat, in audiendo celerior, in disceptando iustissimus, natura benevolus, licet auctoritatis causa servandae acer quibusdam videbatur, et inclinatior ad damnandum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 7장 1:1)
Superioris Africani pater Publius Cornelius Scipio, Saguntinis memorabilibus aerumnis et fide, pertinaci destinatione Afrorum obsessis, iturus auxilio, in Hispaniam traduxit onustam manu valida classem, sed civitate potiore Marte deleta, Hannibalem sequi nequiens, triduo ante transito Rhodano, ad partes Italiae contendentem, navigatione veloci intercurso spatio maris haut longo, degressurum montibus apud Genuam observabat, Liguriae oppidum, ut cum eo (si copiam fors dedisset) viarum asperitate fatigato decerneret in planitie.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장 10:1)
Quo cognito opitulatum conturmalibus suis celeri cursu Batavi venere cum Regibus, formidabilis manus, extremae necessitatis arficulo circumventos, (si iuvisset fors) ereptura, torvumque canentibus classicis, adultis viribus certabatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 45:1)
Qua causa celeri corde futura praevidens Caesar, cum tribunis et ducibus clamore obiugatorio prohibebat, ne hostem avidius sequens, nostrorum quisquam se gurgitibus committeret verticosis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 55:2)
incertumque quo consilio statim instituto, mutata voluntate, per alios cursu celeri venire compulsos, acerrimum nostris minati sunt bellum, ni eorum regionibus excessissent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION