라틴어 문장 검색

Et dum intra se haesitaret Petrus quidnam esset visio, quam vidisset, ecce viri, qui missi erant a Cornelio, inquirentes domum Simonis astiterunt ad ianuam
자기가 본 환시가 무슨 뜻일까 하며 베드로가 속으로 어리둥절해하고 있는데, 코르넬리우스가 보낸 사람들이 시몬의 집을 알아내고서 문간에 다가섰다. (불가타 성경, 사도행전, 10장17)
Ille autem dixit: " Iudaei constituerunt rogare te, ut crastina die Paulum producas in concilium, quasi aliquid certius inquisiturum sit de illo.
그가 대답하였다. “유다인들이 바오로에 관하여 좀 더 자세히 신문하려는 것처럼 꾸며, 내일 그를 최고 의회로 데리고 내려오도록 천인대장님께 청하기로 합의하였습니다. (불가타 성경, 사도행전, 23장20)
Nam si illud prius culpa vacasset, non secundi locus inquireretur;
저 첫째 계약에 결함이 없었다면, 다른 계약을 찾을 까닭이 없었을 것입니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 8장7)
Sine fide autem impossibile placere; credere enim oportet accedentem ad Deum quia est et inquirentibus se remunerator fit.
믿음이 없이는 하느님 마음에 들 수 없습니다. 하느님께 나아가는 사람은 그분께서 계시다는 것과 그분께서 당신을 찾는 이들에게 상을 주신다는 것을 믿어야 합니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 11장6)
qui enim haec dicunt, significant se patriam inquirere.
그들은 이렇게 말함으로써 자기들이 본향을 찾고 있음을 분명히 드러냈습니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 11장14)
non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus.
사실 땅 위에는 우리를 위한 영원한 도성이 없습니다. 우리는 앞으로 올 도성을 찾고 있습니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 13장14)
et labia eius ne loquantur dolum; declinet autem a malo et faciat bonum, inquirat pacem et persequatur eam.
악을 멀리하고 선을 행하며 평화를 찾고 또 추구하여라. (불가타 성경, 베드로의 첫째 서간, 3장11)
illī in equum ascendunt et in ventre equī sē cēlant.
그들은 말 안으로 올라가고 말의 배에 자신들을 숨긴다. (옥스포드 라틴 코스 1권, The fall of Troy9)
alii ‘equō nōlīte crēdere,’ inquiunt; ‘timēmus Graecōrum dōna. fortasse Graecī in eō cēlātī sunt.’
다른 이들은 말한다. '말을 믿지 마라. 우리는 그리스인들의 선물이 두렵다. 어쩌면 그 안에 숨은 그리스인들이 있을지도 모른다.' (옥스포드 라틴 코스 1권, The fall of Troy15)
eī, quī in equō cēlātī sunt, tacitī exeunt et festīnant ad portās.
말에 숨어 있는 이들은 조용히 나와서 성문을 향해 서두른다. (옥스포드 라틴 코스 1권, The fall of Troy20)
Quodcumque celes, ipse tibi fias timor.
네가 무엇이던 감추면, 네 스스로에게 두려움을 만들게 된다. (푸블릴리우스 시루스, 격언집, 592)
Tertius liber superposita replicando diligentius de potentia, et sapientia Dei, et bonitate, in quibus Trinitas consistit, perfectius inquirit ac disserit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 5:1)
Nolebat immundos terrenis cupiditatibus animos se in divina conari, quandoquidem ab eis causas rerum videbat inquiri, quas primas atque summas, nonnisi in unius vim ac summi Dei voluntate esse credebat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 30:26)
Gloria est Dei celare verbum, et gloria regum investigare sermonem (Prov.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 50:22)
Patet itaque a tractatu philosophorum, rerum omnium naturas in decem praedicamenta distribuentium, illam summam majestatem esse exclusam omnino, nec ullo modo regulas aut traditiones eorum ad illam summam atque ineffabilem celsitudinem conscendere, sed creaturarum naturis inquirendis eos esse contentos secundum quod scriptum est:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 36:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION