라틴어 문장 검색

restat ut et fatum similis dementia cunctis aedibus inponat, paries ut quisque sub astro fundatus structusque suo, qua sorte maneret, quando autem rueret, primis acceperit horis, adscribunt saxis Lachesis male fortia fila, tectorumque trabes fusis pendere rotatis credunt, atque ipsis tribuunt decreta tigillis, ceu distet cuius stellae sit fraxinus ortu eruta, quae summum conscenderet ardua culmen, denique nulla hominum res est, nulla actio mundi, cui non fatalem memorent incumbere sortem.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2160)
mutat cenacula, lectos, balnea, tonsores, conducto navigio aeque nauseat ac locuples, quem ducit priva triremis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 158)
Non possum , domi maneo, cum cenaculum eius perplueret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 173:5)
"cadit unda superne ante fores pendente lacu, venamque secuti undosa inveniunt nantes cenacula pisces."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem100)
illi compositis primum docuere tigillis exiguam uiridi fronde operire domum:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 127)
is quibusdam piacularibus sacrificiis factis, quae deinde genti Horatiae tradita sunt, transmisso per viam tigillo capite adoperto velut sub iugum misit iuvenem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 280:1)
sororium tigillum vocant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 280:3)
cenaculum super aedes datum est, scalis ferentibus in publicum obseratis, aditu in aedes verso.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 143:2)
Ivppiter Ego sum ille Amphitruo, cui est servos Sosia, idem Mercurius qui fit, quando commodumst, in superiore qui habito cenaculo, qui interdum fio Iuppiter, quando lubet;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 11)
quin divom atque hominum clamat continuo fidem, de suo tigillo fumus si qua exit foras.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 434)
itaque pilis lapideis, structuris testaceis, parietibus caementiciis altitudines extructae contignationibus crebris coaxatae cenaculorum ad summas utilitates perficiunt despectationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장77)

SEARCH

MENU NAVIGATION