라틴어 문장 검색

Nec mirum, cum etiam Cato, Romani generis disertissimus, censorius iam et senex, Graecas litteras nec erubuerit nec desperaverit discere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 3:20)
vel in pace, cum Curius fictilia sua Samnitico praeferret auro, Fabricius decem pondo argenti circa Rufinum consularem virum quasi luxuriam censoria gravitate damnaret.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM TARENTINUM 22:1)
Cato ille censorius Celtiberos, id est robur Hispaniae, aliquot proeliis fregit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, RES IN HISPANIA GESTAE 9:1)
Marcus etiam Cato ille Censorius argute iocari solitus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 15:1)
Orta ex his laetitia et omnibus in censorium risum remissis ac retractantibus quae a singulis antiquae festivitatis sapore prolata sunt, Symmachus ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 16:1)
Is tamen Crassus, vir censorius, nam cum Cn. Domitio censor fuit, cum supra ceteros disertus haberetur essetque inter clarissimos cives princeps, tamen murenam in piscina domus suae mortuam atratus tamquam filiam luxit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 4:1)
Verumne ita sentis, Vetti, ut philosophia conviviis intersit, et non tamquam censoria quaedam et plus nimio verecunda materfamilias penetralibus suis contineatur, nec misceat se Libero, cui etiam tumultus familiares sunt, cum ipsa huius sit verecundiae ut strepitum non modo verborum sed ne cogitationum quidem in sacrarium suae quietis admittat?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 2:2)
ut qui carnifices expertus est et tormenta membrorum, aut qui infaustas pertulit orbitates, vel cui nota quondam adflicta censoria est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 10:2)
Quod genus maxime vel sapiens vel alias urbanus exercet, praecipue inter mensas et pocula, ubi facilis est ad iracundiam provocatio.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 3:2)
Cum ergo una censoria sit, delicata altera, scire equidem velim quae servandae aptior sit sanitati.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 3:6)
Nam securus erit, nec inquieta Lassi marmora Sisyphi videbit, Quem censoria cum meo Severo Docti lima momorderit Secundi.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXXX6)
Sed desiderium tanti est, ut messe vel una Urbano releves colla perusta iugo.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XII2)
Omnis ab urbano venit ad mare cena macello.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXXVII6)
melius tamen est, ut secundum Urbanum accipiamus 'atris ignibus' rogalibus, qui visi tempestatem significant, ut Aeneae, sicut in quinto legimus, contigit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3843)
magne cato Censorium dicit, qui scripsit historias, multa etiam bella confecit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 8411)

SEARCH

MENU NAVIGATION