라틴어 문장 검색

nam senex claudus, cui nostra tutela permissa fuerat, universa nos iumenta, id hora iam postulante, ad lacum proxumum bibendi causa gregatim prominabat.
(아풀레이우스, 변신, 9권 24:2)
Tantum illud quaeso ut pro infirmitate mea depreceris deum et sive in his quibus me exercere benigne paterneque voluisti, sive in aliis, quaecumque nostra in tuas sanctas manus forte pervenerint, quia sicut dei data sic etiam mea errata cogito, non solum curam legentis inpendas, sed etiam censuram corrigentis adsumas.
(아우구스티누스, 편지들, 12. (A. D. 397 Epist. XXXVII) Domino Beatissimo et Venerabiliter Sincerissima Caritate Amplectendo Patri Simpliciano Augustinus In Domino salutem 3:2)
"Quod quidem si iuris publici rigore metiamur, debet plecti severiore censura;"
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 7:2)
Hoc omnino servare conamur, ut severiore censura nemo plectatur neque a nobis neque ab alio ullo intercedentibus nobis, et salutem hominibus cupimus impertire, quae posita est in recte vivendi felicitate, non in male faciendi securitate.
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 7:6)
Exi in plateas et vicos civitatis et pauperes et debiles et caecos et claudos introduc huc.
(아우구스티누스, 편지들, 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 10:8)
Verba ex oratione Metelli Numidici quam dixit in censura ad populum, cum eum ad uxores ducendas adhortaretur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VI 1:1)
MULTIS et eruditis viris audientibus legebatur oratio Metelli Numidici, gravis ac diserti viri, quam in censura dixit ad populum de ducendis uxoribus, cum eum ad matrimonia capessenda hortaretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VI 2:1)
Ante fundum Clodi, quo in fundo propter insanas illas substructiones facile mille hominum versabatur valentium, non versabantur, quod in libris minus accuratis scriptum est;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XVI 16:2)
IN libris quos de vita P. Scipionis Africani compositos legimus, scriptum esse animadvertimus P. Scipioni, Pauli filio, postquam de Poenis triumphaverat censorque fuerat, diem dictum esse ad populum a Claudio Asello tribuno plebis, cui equum in censura ademerat, eumque, cum esset reus, neque barbam desisse radi neque candida veste uti neque fuisse cultu solito reorum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, IV 2:1)
Publius Scipio Africanus, Pauli filius, utramque historiam posuit in oratione quam dixit in censura, cum ad maiorum mores populum hortaretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XX 11:1)
Quod quidem eo fuit maius, quia, cum causa pari collegae essent, non modo invidia pari non erant, sed etiam Claudi invidiam Gracchi caritas deprecabatur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVI 12:2)
Verba ex historia Claudi Quadrigari, quibus Manli Torquati, nobilis adulescentis, et hostis Galli provocantis pugnam depinxit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIII 1:1)
Itemque Claudi in vicesimo tertio Annali verba haec sunt:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XIII 5:3)
Pompei neque de reditu M. Ciceronis neque de caede P. Clodi quaestio neque alia id genus populi plebisve iussa leges vocari possunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XX 4:2)
Mihi de omni eius ingenio deque omni scripto iudicium censuramque facere non necessum est;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, II 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION