라틴어 문장 검색

His aliquandiu excogitatis, tandem, invento utili et discreto consilio, suos capellanos ceram offerre sufficienter imperavit, quam adductam ad denarios pensari in bilibri praecepit;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 104 109:1)
cumque tanta cera mensurata fuisset, quae septuaginta duos denarios pensaret, sex candelas, unamquamque aequa lance, inde capellanos facere iussit, ut unaquaeque candela duodecim uncias pollicis in se signatas in longitudine haberet.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 104 109:2)
eum deinde ceram derasisse litterasque incolumes ligno incisas legisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IX 18:2)
Fiat experimentum spiritus vini in lignis, ac etiam in butyro aut cera aut pice;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 130:1)
Hanc sequitur (ut arbitramur) flamma ex oleo et sevo et cera, et hujusmodi oleosis et pinguibus, quae sunt sine magna acrimonia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 161:10)
quod ut commodius fiat, apponatur parum cerae ad os vitri recipientis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 178:6)
liquefiunt, ut gummi, cera, et similia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 386:3)
ut spiritus nec per festinationem erumpat, nec per contumaciam partium coerceatur, quin potius ad cerae modum illas plicare et effingere possit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 387:6)
Etiam cera, mel, pix, et hujusmodi tenacia, recte obducuntur ad clausuram perfectiorem, et ad summovendum aerem et coelestia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 479:11)
et liquescent montes subtus eum, et valles scindentur sicut cera a facie ignis, sicut aquae, quae decurrunt in praeceps.
(불가타 성경, 미카서, 1장4)
cerae rustica observatione decerptae, colorum fuci mercatorum sollertia perquisiti, lintea operosis elaborata textrinis multiplicem materiam praestant.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Boetii 2:9)
Cornea corpori per se inponitur, deinde, ubi ea parte, qua exiguum foramen est, ore spiritus adductus est, superque cera cavum id clausum est, aeque inhaerescit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 11장5)
At si scabra non est sed arida, ubi penicillo detersa est, ungi rosa debet, cui cerae paulum sit adiectum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 10장21)
Si extremae partes corporis frigent, unguendae sunt calido oleo, cui cerae paulum sit adiectum, calidisque fomentis nutriendae.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 18장25)
acacia ex aceto liquata;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 25장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION