라틴어 문장 검색

" Quis ergo furor est certissimo excidere ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 5:4)
ceterum ut mare tutius Valenti quam litora aut urbes, ita futuri ambiguus et magis quid vitaret quam cui fideret certus, adversa tempestate Stoechadas Massiliensium insulas adfertur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 43장5)
Certum autem, in quo quid in personis et in constituta re et definita quaereretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 42:4)
quae postea egerimus faciam te certiorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 34 2:4)
horum aliquid vestro sapienti certum videtur, nostro ne quid maxime quidem probabile sit occurrit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 166:7)
aut de re denominata, ubi et factum esse certum est nec dubitatur, quid sit quod factum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 124:3)
subinde interrogabat, qui ille uocaretur qui in imo recumberet, et cum saepe subiectum illi nomen Cestii excidisset, nouissime seruus, ut aliqua nota memoriam eius faceret certiorem, interroganti domino, quis ille esset qui in imo recumberet, ait:
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 13:3)
nam et negotiatoribus certa lucra proposuit suscepto in se damno, si cui quid per tempestates accidisset, et naues mercaturae causa fabricantibus magna commoda constituit pro condicione cuiusque:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 18장 2:2)
tu quoniam iturum te in Asiam esse putas, ad quae tempora te exspectemus facias me certiorem velim et de Eutychide quid egeris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 16 15:3)
quae moveant momenta polum, quam certus in astris error, quis tenebras solis causisque meantem defectum indicat numerus, quae linea Phoeben damnet et excluso pallentem fratre relinquat.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:66)
his de rebus si quid agere volueris, certum hominem ad eum mittas face, cum quo colloquatur.'
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 4:2)
Lex deinde Antia praeter sumptum aeris id etiam sanxit, ut qui magistratus esset magistratumve capturus esset, ne quo ad cenam, nisi ad certas personas, itaret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIV 14:1)
Quamobrem Quintus Claudius Quadrigarius, in undevicesimo Annali, scripserit rectiores certioresque ictus fieri, si sursum quid mittas quam si deorsum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, I 1:1)
Quare si quid ita futurum est ut eius certus ac necessarius non sit euentus, id euenturum esse praesciri qui poterit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 4:7)
Postremo quis hoc sibi persuaderet, sine certa re Ambiorigem ad eiusmodi consilium descendisse?
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 29장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION