라틴어 문장 검색

Ceruus ait:
(ANONYMUS NEVELETI, De ceruo 62:6)
Hic redit ac ceruus uitasse pericula gaudet, Bobus agit grates.
(ANONYMUS NEVELETI, De ceruo 62:11)
Inter medias frondes lapidis Actaeon curioso obtutu in deam sursum proiectus, iam in cervum ferinus et in saxo simul et in fonte loturam Dianam opperiens visitur.
(아풀레이우스, 변신, 2권 4:9)
Nam quidam colonus partem venationis, immanis cervi pinguissimum femus, domino illi suo muneri miserat, quod incuriose pone culinae fores non altiuscule suspensum canis adaeque venaticus latenter invaserat, laetusque, praeda propere custodientes oculos evaserat.
(아풀레이우스, 변신, 8권 19:2)
genera autem nominaque edulium et domicilia ciborum omnibus aliis praestantia, quae profunda ingluvies vestigavit, quae Varro obprobrans exsecutus est, haec sunt ferme, quantum nobis memoriae est pavus e Samo, Phrygia attagena, grues Melicae, haedus ex Ambracia, pelamys Chalcedonia, muraena Tartesia, aselli Pessinuntii, ostrea Tarenti, pectunculus Siculus, helops , scari Cilices, nuces Thasiae, palma Aegyptia, glans Hiberica.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVI 5:1)
CORNIBVS attingens superos et uiribus ingens Ceruus, oberrando per rura, furebat ouando.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXIII. De ceruo et equo 36:1)
Ille per amfractus subsellia talia nactus, Vt capiat ceruum, non cessat flectere seruum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXIII. De ceruo et equo 36:10)
Dominus Deus fortitudo mea et ponet pedes meos quasi cervorum et super excelsa mea deducet me. Magistro chori. Ad sonitum chordarum.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장19)
Est bos cervi figura, cuius a media fronte inter aures unum cornu exsistit excelsius magisque directum his, quae nobis nota sunt, cornibus:
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 26장1)
Post eas aggerem ac vallum duodecim pedum exstruxit. Huic loricam pinnasque adiecit grandibus cervis eminentibus ad commissuras pluteorum atque aggeris, qui ascensum hostium tardarent, et turres toto opere circumdedit, quae pedes LXXX inter se distarent.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 72장4)
omnem grandem feram, quales sunt caprea, cervus, aper, onager;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장6)
omnem grandem avem, quales sunt anser et pavo et grus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장7)
minutae aves, merula, palumbus, magisque in posca si decoctus est, grues, omnes aves, quae magis currunt quam volant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 30장4)
omnem grandem feram, quales sunt caprea, ceruus, aper, onager;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 2:3)
omnem grandem auem, quales sunt anser et pauo et grus;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION