라틴어 문장 검색

ipse vero charitatis affectus magis ad benignitatem animi quam ad potentiam attineat, unde bene Filius ex Patre gigni dicitur, hoc est ex ipsa Patris substantia proprie dicitur esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 49:13)
Quo itaque modo Deus a seipso ad creaturas exire dicitur per benignitatis affectum sive effectum, cum hoc ipsum quod benignus est, aut benigne aliquid ex charitate agit, secundum affectum vel effectum quem in creaturis habeat, dicatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 50:1)
Sed profecto cum interdicitur ne quis aliter doceat aut praedicet catholicam fidem quam in praedictis continetur conciliis, aliter dictum puto non secundum verborum diversitatem, sed secundum fidei diversitatem, ac si dicatur, aliter, hoc est contrario modo, non diverso verborum sono, quia et nos Latine dicimus quod illi Graece.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 52:12)
Sin autem non a solo Patre Spiritum procedere credant, cum eum a Patre procedere non dubitant, oportet quod tam a Patre quam Filio seu ab alio ipsum procedere assentiant, et quod necesse est credi, salubre sit confiteri, sicut et caetera omnia quae ad fidem pertinent catholicam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 53:17)
Videte ubique sacramentum Trinitatis, ecce et in Spiritum sanctum credimus, qui Spiritus procedens de Patre et Filio charitate conjungitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:27)
Unde Hieronymus diffinitionem catholicae fidei Nicaenigne symboli exponens ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:43)
Sunt autem nonnulli qui charitatem Dei non solum ad creaturas porrigi, verum etiam ab una persona in alteram, ut videlicet amor Patris in Filium, vel Filii in Patrem Spiritus ipse sit. Quod aperte Augustinus in XV De Trinit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 61:15)
Multo igitur minus regimini proprio committi convenit quae qua se regere possint ratione carere certum est. Id vero est mundus sive singulae particulae, et his quidem vel consimilibus rationibus omnia quae in mundo sunt conditorem sive rectorem habere manifestum arbitror, quem nos Deum dicimus. I. Tria sunt, ut arbitror, in quibus humanae salutis summa consistit, fides videlicet, charitas et sacramentum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 4:15)
Charitas vero est amor honestus, qui ad eum videlicet finem dirigitur, ad quem oportet, sicut e contrario cupiditas, amor inhonestus ac turpis appellatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 4:22)
Qui cum id causa sui potius quam illorum agant, non tam hominem diligunt quam fortunam ejus sequuntur, nec tam commoda ipsius quam sua in illo venantur, nec tale desiderium tam charitas, id est amor honestus, ut dictum est, quam cupiditas, id est amor inhonestus ac turpis est dicendum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 4:32)
Qui etiam cum pro nobis ipsi oramus, aut aliquid quod nobis apud eum prosit efficimus, ipsa ejus etiam charitas ad hoc nos compellit, per quae ad eum, quem super omnia diligimus, pervenire cupimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:21)
Fides autem Catholica haec est, ut unum Deum in Trinitate, etc., neque confundentes personas, etc. Tunc autem personas confunderemus, id est invicem permisceremus, si hanc esse illam poneremus, sicut econtrario substantiam Dei separaremus, si in eo diversas esse substantias teneremus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 28:20)
XIX. Sed de hoc sancto martyre estimari licet cuius sit sanctitatis in hac vita, cuius caro mortua praefert quoddam resurrectionis decus sine sui labe aliqua, quandoquidem eos qui huiuscemodi munere donati sunt extollant catholici patres suae relationis indiculo de singulari virginitatis adepto privilegio, dicentes, quod iusta remuneratione etiam hic gaudent praeter morem de carnis incorruptione, qui eam usque ad mortem servaverunt, non sine iugis martyrii valida persecutione.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 21:1)
Confiteor tamen et negare non possum quod clericus ex iniuncto sibi officio quadam specialitate tenetur ut in divina domo vel populo adstante viam veritatis annuntiet, et ad veram catholicam fidem plebem suam admonendo confirmet.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 24:13)
Et imprimis quidem amor finem agnoscit, si unus coamantium alteri frangat vel conetur frangere fidem, vel si in fide catholica deprehendatur errare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 4장: 사랑은 어떻게 끝나는가 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION