라틴어 문장 검색

In nomine sanctae et individuae Trinitatis, vel, In nomine Patris et Filii, et Spiritus sancti, ut sicut trium personarum est indivisa operatio, ita et eorum sit inseparabilis invocatio:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:9)
hoc est non ab alio, caeteras vero duas in Trinitate personas ab ipso necesse sit esse, nec per se habeant subsistere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 14:2)
XII. Quemadmodum vero quae ad potentiam pertinent Patri, quae ad sapientiam Filio specialiter tribuuntur, ita quae ad operationem divinae gratiae attinent ac divinae charitatis bonitatem, Spiritui sancto ascribuntur, sicut est remissio peccatorum, et quorumcunque donorum distributio, ex sola bonitate ejus, non vero ex meritis nostris proveniens, qualis est regeneratio in baptismo ad dimittenda peccata;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 18:1)
) Unde et Apostolus, Deus charitas est;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 18:10)
Denique si in nobis Dei nil est majus charitate, et nullum est majus donum Dei quam Spiritus sanctus;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 18:16)
quid consequentius quam quod ipse sit charitas quae dicitur Deus et ex Deo?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 18:17)
Spiritum vero sanctum cum dicimus, tale est ac si commemoremus divinae bonitatis charitatem ex Patre et Filio pariter procedentem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 19:4)
XIII. Primum ipsa legis exordia occurrant, ubi legislator Moyses fidem Catholicam de unitate pariter et Trinitate tanquam omnium bonorum fundamentum anteponit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 20:1)
Pro eo quod apud nos dicitur Deus, Hebraica veritas habet, Eloim, quod est plurale hujus singularis, quod est El. Quare ergo non dictum est El, quod est Deus, sed Eloim, quod apud Hebraeos dii sive judices interpretatur, nisi hoc ad multitudinem personarum accommodetur, ut videlicet eo modo insinuetur pluralitas in Deo, quomodo et Trinitas;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 20:4)
Tale est ergo Eloim creavit, ac si diceretur, Trinitas personarum divinarum creavit, id est cooperata est. Ubi et statim in sequentibus distinctionem personarum annectit:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 20:9)
Quid etiam apertius ad documentum Trinitatis esse potest, quam illud quod postea in creatione hominis subjungitur, dicente Domino:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 20:26)
Faciamus, nisi ut cooperatio totius Trinitatis exprimatur?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 20:28)
Bene autem ad imaginem, et similitudinem Trinitatis, hoc est ad expressam similitudinem quamdam trium personarum, homo fieri dicitur, qui et Patrem per potestatem, quam in caeteras creaturas accepit, imitatur;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 21:1)
Ait, inquam, distinctionem Trinitatis patenter insinuans:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 22:6)
Qui et alibi unitatem pariter cum Trinitate insinuat dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 22:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION