라틴어 문장 검색

Quod semper casiaque cinnamoque Et nido niger alitis superbae Fragras plumbea Nicerotiana, Rides nos, Coracine, nil olentis:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LV1)
Rectam vocatus cum cucurrit ad cenam, Quam tot diebus noctibusque captavit, Ter poscit apri glandulas, quater lumbum, Et utramque coxam leporis et duos armos, Nec erubescit peierare de turdo Et ostreorum rapere lividos cirros.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XX2)
Sumen, aprum, leporem, boletos, ostrea, mullos Mittis:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXVIII2)
Aprum amat et mullos et sumen et ostrea, non te.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XIV2)
Et fatuam summa cenare pelorida mensa Quosque tegit levi cortice concha brevis, Ostrea Baianis quam non liventia testis, Quae domino pueri non prohibente vorent?
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXXVII2)
Unguenta et casias et olentem funera murram Turaque de medio semicremata rogo Et quae de Stygio rapuisti cinnama lecto, Inprobe, de turpi, Zoile, redde sinu.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LIV1)
Cenat boletos, ostrea, sumen, aprum;
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XVII3)
per tot ducta viros a Belo, primo rege Assyriorum, ut ab antiquo durantia cinnama Belo usque ad Belum, patrem Didonis, qui et ipse Assyrius fuit, quamvis alio nomine pater Didonis fuisse dicatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6421)
ita enim dicunt το` ὄστρεον και` τα` ὄστρεα. 'ostriferi' autem, quod ibi pluri- mum ostreorum sit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 20710)
nam et musculorum iecuscula bruma dicuntur augeri, et puleium aridum florescere brumali ipso die, et inflatas rumpi vesiculas, et semina malorum, quae in iis mediis inclusa sint, in contrarias partis se vertere, iam nervos in fidibus aliis pulsis resonare alios, ostreisque et conchyliis omnibus contingere, ut cum luna pariter crescant pariterque decrescant, arboresque ut hiemali tempore cum luna simul senescente, quia tum exsiccatae sint, tempestive caedi putentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 47:8)
ostreisque et conchyliis omnibus contingere, ut cum luna pariter crescant pariterque decrescant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 47:11)
ita ego, qui me ostreis et murenis facile abstinebam, a beta et a malva deceptus sum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 26 2:4)
urnae ossa inodora dabit, seu spirent cinnama surdum seu ceraso peccent casiae, nescire paratus:
(페르시우스, 풍자, satire 619)
Consternati nos insolentia ebriorum intentavimus oculos in proeliantes notavimusque ostrea pectinesque e gastris labentia, quae collecta puer lance circumtulit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 70:13)
Rosa cinnamum veretur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 93:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION