라틴어 문장 검색

his litteris scriptis milites circiter xxx, quos Dolabella ex Asia conscripserat, ex Syria fugientes in Pamphyliam venerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 15 12:1)
ut ex resistentia in circulo inveniatur resistentia in Trochoide, debebit resistentia augeri in duplicata circiter ratione arcus ad chordam, ob velocitatem in ratione illa simplici auctam;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 80:3)
9-2/3) Cometa visus est in [Librae] 14 circiter, cum Lat.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 31:11)
Eodem die in Insulâ Jamaicâ visus est prope principium Scorpii, eandemque circiter latitudinem habuit cum Spica Virginis, id est 1 gr. 59'.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 34:8)
cui, belli insigne superbum, tempora navali fulgent rostrata corona.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 27:7)
"quid attinet tot ora navium gravi rostrata duci pondere contra latrones atque servilem manum hoc, hoc tribuno militum?"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 45)
Latinis veteribus d plurimis in verbis adiectam ultimam, quod manifestum est etiam ex columna rostrata, quae est Duilio in foro posita;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 278:1)
Sed ex omni copia circiter pars quarta erat militaribus armis instructa;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 56장3)
Superior invenitur annis circiter trecentis quam ille antiquissimus penes vos Danaus in Argos transvenisset, Troiano denique proelio ad mille annos ante est, unde et ipso Saturno.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 19장 1:5)
Cuius anno regni X Gregorius, uir doctrina et actione praecipuus, pontificatum Romanae et apostolicae sedis sortitus rexit annos XIII, menses VI, et dies X. Qui diuino admonitus instinctu anno XIIII eiusdem principis, aduentus uero Anglorum in Brittanniam anno circiter CL, misit seruum Dei Augustinum et alios plures cum eo monachos timentes Dominum praedicare uerbum Dei genti Anglorum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXIII.3)
sed et de gente Anglorum uiros circiter XXX, qui utrique monachicae conuersationis erant studiis inbuti.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. IV.3)
Est autem Elge in prouincia Orientalium Anglorum regio familiarum circiter sexcentarum, in similitudinem insulae uel paludibus, ut diximus, circumdata uel aquis;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVII [XIX]. 3:9)
alteri consuli Sicilia et triginta rostratae naves quas C. Servilius superiore anno habuisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 693:4)
eadem aestate Mago Hamilcaris filius ex minore Baliarium insula, ubi , iuventute lecta in classem imposita, in Italiam triginta ferme rostratis navibus et multis onerariis duodecim milia peditum, duo ferme equitum traiecit, Genuamque nullis praesidiis maritumam oram tutantibus repentino adventu cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 714:1)
quod nisi omni vi perficere maturasset, bellantem eum cum Aetolis P. Sempronius proconsul, successor imperii missus Sulpicio cum decem milibus peditum et mille equitibus et triginta quinque rostratis navibus, haud parvum momentum ad opem ferendam sociis, oppressisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 162:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION