라틴어 문장 검색

quo te cumque lacus tenet lacus est quoddam latentis adhuc aquae receptaculum, dictus quasi lacuna.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 741)
per situlam, quam sinistra manu retinet, ostendit fluentiam omnium lacunarum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6963)
unde quia ait 'in litore', volunt qui- dam in aqua, a fluctibus derelicta in lacuna litoris, se eum videre potuisse:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 256)
videtur enim de aestate dicere 'tepido umore'. lacunae autem sunt fossae, in quibus aqua stare consuevit, id est quasi lacus minores.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1174)
"Britannia sole deficitur, sed circumfluentis maris tepore recreatur;"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 18장 1:8)
qui velit, ut neque diligat quemquam nec ipse ab ullo diligatur, circumfluere omnibus copiis atque in omnium rerum abundantia vivere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 67:3)
incitata et volubilis nec ea redundans tamen nec circumfluens oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 55장 3:4)
itaque ille noster amicus insolens infamiae, semper in laude versatus, circumfluens gloria, deformatus corpore, fractus animo, quo se conferat nescit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 21 6:1)
de Caelio vide, quaeso, ne quae lacuna sit in auro.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 6 2:1)
numquam hercule ego neque pecunias istorum neque tecta magnifica neque opes neque imperia neque eas, quibus maxime astricti sunt, voluptates in bonis rebus aut expetendis esse duxi, quippe cum viderem rebus his circumfluentis ea tamen desiderare maxime, quibus abundarent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon I, 1장3)
Hinc Romana manus circumfluat et modo Graio exonerata sono mutet suffusa saporem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 5:5)
Quod stans in amne Tantalus medio sitit, Avari describuntur, quos circumfluit Usus bonorum, sed nil possunt tangere.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Auctor: Sensum aestimandum esse non verba.3)
sint modici rictus, parvaeque utrimque lacunae, et summos dentes ima labella tegant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 57:4)
Tum vero, postquam solitas accessit ad iras causa recens, plenis tumuerunt guttura venis, spumaque pestiferos circumfluit albida rictus, terraque rasa sonat squamis, quique halitus exit ore niger Stygio, vitiatas inficit auras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 9:1)
tenet ima lacunae lenta salix ulvaeque leves iuncique palustres viminaque et longa parvae sub harundine cannae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 32:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION