라틴어 문장 검색

Est ardalionum quaedam Romae natio, Trepide concursans, occupata in otio, Gratis anhelans, multa agendo nihil agens, Sibi molesta et aliis odiosissima.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Caesar ad atriensem.1)
Dum quaerunt lumen, dum concursant familia, Irae furentis impetum non sustinens Ad lectum vadit, temptat in tenebris caput.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Poeta11)
Repente eum servi circumsistunt.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 14 2:2)
Concursant ergo candidati;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 19 5:1)
at fessi tandem cives infanda furentem armati circumsistunt ipsumque domumque, obtruncant socios, ignem ad fastigia iactant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 20:10)
Aspice culinas nostras et concursantis inter tot ignes cocos;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 26:3)
hic benignissimus, qui, te cum viderit concursantem et sollicitum atque anxium, dicat :
(세네카, 행복론, Liber VII 77:3)
Quanto nunc erat satius amicos parare, inimicos mitigare, rem publicam administrare, transferre in res domesticas operam, quam circumspicere, quid alicui facere possis mali, quod aut dignitati eius aut patrimonio aut corpori vulnus infligas, cum id tibi contingere sine certamine ac periculo non possit, etiam si cum inferiore concurses !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 170:1)
seu te conspicuis gradibus venerabilis arae contionaturum plebs sedula circumsistit, expositae legis bibat auribus ut medicinam:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Euchariston ad Faustum Episcopum35)
ibant Pipliades pariter mediumque noveno circumsistentes umbrabant syrmate currum, pendet per teretes tripodas Epidaurius anguis diffusus sanctum per colla salubria virus.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem43)
circumsistit sellam comes armiger;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 4:4)
Ferreolus circumsistentibus latera collegis verecunde ac leviter in imo subselliorum capite consedit, ita ut non minus legatum se quam senatorem reminisceretur, plus ob hoc postea laudatus honoratusque.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 9:6)
centuriones armati Mettium circumsistunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 301:1)
ubi est eo ventum, Turnum ex somno excitatum circumsistunt custodes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 524:1)
dicere deinde incipientem primores civitatis circumsistunt, eadem multis precibus orant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 21:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION