라틴어 문장 검색

at fessi tandem cives infanda furentem armati circumsistunt ipsumque domumque, obtruncant socios, ignem ad fastigia iactant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 20:10)
neque enim sum in hac opinione, qua quidam, ut eo distare prooemium ab epilogo credam, quod in hoc praeterita, in illo futura dicantur, sed quod in ingressu parcius et modestius praetemptanda sit iudicis misericordia, in epilogo vero liceat totos effundere adfectus et fictam orationem induere personis et defunctos excitare et pignora reorum producere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 37:1)
reptet incertus viae, baculo senili triste praetemptans iter:
(세네카, 오이디푸스 7:57)
Quidnam ora maesta avertis et lacrimas genis subito coortas veste praetenta optegis?
(세네카, 파이드라 12:40)
ut cepit animos seque praetemptans satis prolusit irae, praepeti cursu evolat, summam citato vix gradu tangens humum, et torva currus ante trepidantes stetit.
(세네카, 파이드라 15:27)
seu te conspicuis gradibus venerabilis arae contionaturum plebs sedula circumsistit, expositae legis bibat auribus ut medicinam:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Euchariston ad Faustum Episcopum35)
ibant Pipliades pariter mediumque noveno circumsistentes umbrabant syrmate currum, pendet per teretes tripodas Epidaurius anguis diffusus sanctum per colla salubria virus.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem43)
circumsistit sellam comes armiger;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 4:4)
Ferreolus circumsistentibus latera collegis verecunde ac leviter in imo subselliorum capite consedit, ita ut non minus legatum se quam senatorem reminisceretur, plus ob hoc postea laudatus honoratusque.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 9:6)
hoc duce custodes furtim transgressa iacentes ad iuuenem tenebris sola puella uenit et pedibus praetemptat iter suspensa timore, explorat caecas cui manus ante uias.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 144)
centuriones armati Mettium circumsistunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 301:1)
ubi est eo ventum, Turnum ex somno excitatum circumsistunt custodes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 524:1)
dicere deinde incipientem primores civitatis circumsistunt, eadem multis precibus orant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 21:2)
curiamque ipsi futuri arbitri moderatoresque publici consilii circumsistunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 250:3)
digredientes iam consules legati tribunique ex Appiano exercitu circumsistunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 241:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION