라틴어 문장 검색

At velificationes navium, motus animalium, perlationes missilium, omnes fiunt itidem per tempora (quantum ad summas) numerabilia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 430:4)
Hinc etiam fit, quod in omni missili, ictus, non tam robustus quam acutus et celer, ad perlationem potissimum valeat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 433:6)
Motum autem rotationis in missilibus, ut in spiculis, sagittis, pilis sclopetorum, et similibus, omnino ad motum libertatis rejicimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 465:24)
ut in machinis et missilibus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 481:2)
exarmatus erit, cum missile torserit, hostis.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:288)
crebris propugnat iactibus ultro et longe sua membra tegit, tortumque per auras evolat excusso nativum missile tergo.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice11)
pavidus proiecit missile Mazax.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:185)
etiam muta atque inanima, tectum et parietes circumspectabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 69장10)
ubi ventum ad aggerem, dum missilibus certabatur, plus vulnerum in nos et pleraeque caedes oriebantur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 35장6)
et pila militum arsere, magis insigni prodigio quia Parthus hostis missilibus telis decertat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 7장5)
et eques quidem scuto frameaque contentus est, pedites et missilia spargunt, pluraque singuli, atque in immensum vibrant, nudi aut sagulo leves.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 6장 2:1)
paucos numero, trepidos ignorantia, caelum ipsum ac mare et silvas, ignota omnia circumspectantis, clausos quodam modo ac vinctos di nobis tradiderunt.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 32장 3:1)
simulque constantia, simul arte Britanni ingentibus gladiis et brevibus caetris missilia nostrorum vitare vel excutere, atque ipsi magnam vim telorum superfundere, donec Agricola quattuor Batavorum cohortis ac Tungrorum duas cohortatus est, ut rem ad mucrones ac manus adducerent;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 36장 1:2)
quinta decima ac sexta decima legiones nihil ultra fremitum et minas ausae initium erumpendi circumspectabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 55장4)
Romanus miles facilis lorica et missili pilo aut lanceis adsultans, ubi res posceret, levi gladio inermem Sarmatam (neque enim scuto defendi mos est) comminus fodiebat, donec pauci qui proelio superfuerant paludibus abderentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 79장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION