라틴어 문장 검색

legionibus extemplo Pisas in hibernacula missis iratus patribus, infestus praetori Romam redit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 88:1)
Perseus circumvallato oppido aggerem a parte superiore ducere instituit, cuius altitudine muros superaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 219:2)
ceterum postquam in castra ad Amphipolim venit, graviter increpuisse traditur C. Sulpicium, primum quod Persea tam procul a se vagari per provinciam passus esset, deinde quod adeo indulsisset militibus, ut nudare tegulis muros urbis ad tegenda hibernacula sua pateretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 338:2)
item naturae decor erit, si cubiculis et bybliothecis ab oriente lumina capiuntur, balneis et hibernaculis ab occidente hiberno, pinacothecis et quibus certis luminibus opus est partibus, a septentrione, quod ea caeli regio neque exclaratur neque obscuratur solis cursu sed est certa inmutabilis die perpetuo.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 2장34)
cum autem ea per se extincta esset et re quieta turris intacta apparuisset, admirans Caesar iussit extra telorum missionem eos circumvallari.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장59)
haec hibernaculis maxime praestant utilitates, quod compluvia eorum erecta non obstant luminibus tricliniorum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장7)
etiam pavimentorum non erit displicens, si qui animadvertere voluerit Graecorum hibernaculorum usum, minime sumptuosus et utilis apparatus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 4장18)

SEARCH

MENU NAVIGATION