라틴어 문장 검색

Sed sunt principatus aerii, et potestates mundi, qui nos velut de muro dejicere animae, vel impedire recte gradientes, vel ad altiora tendentes quaerunt deponere, et ad terrena revocare.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 2:1)
Illi principatus saecularia offundunt, quibus tuam mentem incurvent:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 2:3)
Superius utique coelum, et quae in coelo sunt, sol, luna, et stellae, Throni, Dominationes, Principatus, et Potestates, Cherubim et Seraphim.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 6:11)
Tertium est, quoniam cum parricidium esset admissum, hoc est, scelerum principatus, ubi peccatum obrepsit, statim et lex divinae mansuetudinis prorogari debuit;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 6:1)
et civili iustoque imperio ad voluntatem converso cruentam, claudebantur domus et clarae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 1장 4:3)
Mox dicta finierat, omnis ad quae imperator voluit promptior, laudato consilio, consensit in pacem, ea ratione maxime percita, quod norat expeditionibus crebris fortunam eius in malis tantum civilibus vigilasse;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 16:1)
Gallum suopte ingenio trucem, per suppositos quosdam ad saeva facinora ideo animatum, ut eo digna omnium detestatione exoso, ad magistri equitum liberos principatus insignia transferantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 3:3)
Eo necessitatis adductus, ultimaque ni vigilasset opperiens, principem locum, si copia patuisset, clam affectabat, sed perfidiam proximorum ratione bifaria verebatur, qui eum ut truculentum horrebant et levem, quique altiorem Constantii fortunam in discordiis civilibus formidabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 8:1)
quod dicentibus aliis, indignanter admodum ferre deberet is qui ad aemulationem civilium principum formare vitam moresque suos, ut praedicabat, diligentia laborabat enixa.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 1장 3:2)
Licet enim ob tempestivam illam cum armaturis proditionem ante Mursense proelium obligatum gratia retineret Constantium, ut dubium tamen et mutabilem verebatur, licet patris quoque Boniti praetenderet fortia facta, Franci quidem sed pro Constantini partibus in bello civili acriter contra Licinianos saepe versati.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 33:1)
Causam enim probabilem ponebat in medio, multorum testimoniis claram, quod die quinto antequam infulas susciperet principatus, donatum stipendio militem Constanti nomine allocutus est, fortis esset et fidus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 6장 3:1)
In Narbonensi Elusa et Narbona et Tolosa principatum urbium tenent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 11장 14:2)
Diebus vero quae ornate dixerit et facete, quaeve in apparatu vel in ipsis egerit congressibus proeliorum, aut in re civili magnanimitate correxit et libertate, suo quaeque loco singulatim demonstrabuntur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 9:1)
Inflabant itidem has malorum civilium bucinas potentes in regia, ea re ut damnatorum petita bona suis accorporarent, essetque materia per vicinitates eorum late grassandi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 8장 11:1)
Et haec quidem et huius modi multa civilia.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 1장 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION