라틴어 문장 검색

Plato in Sophiste et contionali tertiam adiecit προσομιλητικήν, quam sane nobis dicere sermocinatricem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 57:2)
hunc Miletius et Thales stupere auditum potuit simulque Lindi est notus qui Cleobulus inter arces, tu qui, Periandre, de Corintho es, et tu quem dederat, Bias, Priene, et tu, Pittace, Lesbius sophistes, et tu qui tetricis potens Athenis vineis Socraticas, Solon, palaestras, et tu, Tyndareis satus Therapnis, 1 Chilon, legifero prior Lycurgo.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium28)
Huic summi ingenii viro simulque summae nobilitatis atque formae iuncta est femina quae domum ad mariti prisci insignia transferens Iovini implevit trabeis larem sophistae, sic intra proprios tibi penates, Consenti, patriae decus superbum, fastis vivit avus paterque libris.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium42)
Saepenumero postulavisti ut, quia Theudorici regis Gothorum commendat populis fama civilitatem, litteris tibi formae suae quantitas, vitae qualitas significaretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 1:1)
sed quia iudicii vestri medicinam expetunt civilitatemque, qui negotium criminale parturiunt, vestrarum, si bene metior, partium pariter et morum est, aliqua indemni compositione istorum dolori, illorum periculo subvenire et quodam salubris sententiae temperamento hanc partem minus afflictam, illam minus ream et utramque plus facere securam;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 3:1)
Quis poetarum, quis sophistarum, qui non omnino de prophetarum fonte potaverit?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 47장 1:3)
His temporibus Constantius, qui uiuente Diocletiano Galliam Hispaniamque regebat, uir summae mansuetudinis et ciuilitatis, in Brittania morte obiit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VIII.5)
Egiptius vero civilitatem Scitharum ignorat, non propter hoc de ipsorum civilitate contendit. 3.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 3:8)
et alio loco civilitatis particulae simulacrum et quartam partem adulationis, quod duas partes civilitatis corpori adsignet, medicinam et quam interpretantur exercitatricem, duas animo, legalem atque iustitiam;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 234:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION