라틴어 문장 검색

Tergiversantibus, autem, Hispanis, quumque civitates foederatae Americanae jus suum armis persequi nequirent, multi de civibus Americanis malo in Praesidem animo esse.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEXTUM.45)
haec dicenti fetiali Postumius genu femur quanta maxime poterat vi perculit et clara voce ait se Samnitem civem esse, illum legatum a se contra ius gentium violatum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 150:1)
acceptisque in ipso itinere litteris senatus de aequato imperio, satis fidens haudquaquam cum imperii iure artem imperandi aequatam, cum invicto a civibus hostibusque animo ad exercitum rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 325:1)
Municipes ergo sunt cives Romani ex municipiis, legibus suis et suo iure utentes, muneris tantum cum populo Romano honorari participes, a quo munere capessendo appellati videntur, nullis aliis necessitatibus neque ulla populi Romani lege adstricti, nisi in quam populus eorum fundus factus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIII 7:1)
Quis enim hunc hominem rite dixerit, qui sibi cum suis civibus, qui denique cum omni hominum genere nullam iuris communionem, nullam humanitatis societatem velit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 74:3)
Civis obit, inquit, multo maioribus impar Nosse modum iuris, sed in hoc tamen utilis aevo, Cui non ulla fuit isti reverentia, salva Libertate potens, et solus plebe parata Privatus servire sibi, rectorque senatus, Sed regnantis, erat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 2:45)
Secutus est, qui in causa impia, victoria etiam foediore non singulorum civium bona publicaret, sed universas provincias regionesque uno calamitatis iure comprehenderet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 36:6)
Hi sibi nihil iuris, nullam societatem communis utilitatis causa statuunt esse cum civibus, quae sententia omnem societatem distrahit civitatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 34:2)
cum eo tamquam cum cive agendum fuisse, qui natus in libero populo inter iura legesque, ex qua urbe reges exactos sciret eodemque anno sororis filios regis et liberos consulis, liberatoris patriae, propter pactionem indicatam recipiendorum in urbem regum a patre securi esse percussos, ex qua Collatinum Tarquinium consulem nominis odio abdicare se magistratu atque exsulare iussum, in qua de Sp.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 165:1)
eum ius dicere Romae - nam quoque sortem habebat - inter cives et peregrinos patres censuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 133:2)
dicit enim Sinon, iure iam se Troianorum civem esse, quia apud Graecos hostia fuerit, adeo nec pro homine, nec pro cive habitus sit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1564)
Si enim pecunias aequari non placet, si ingenia omnium paria esse non possunt, iura certe paria debent esse eorum inter se, qui sunt cives in eadem re publica.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 82:7)
sed quonam modo ius civile defendes, cum omnia tua causa facias, non civium ?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 12 2:1)
quae ne singula enumerem, totam tibi domum commendo, in his adulescentem filium eius, quem C. Maenius Gemellus, cliens meus, cum in calamitate exsili sui Patrensis civis factus esset, Patrensium legibus adoptavit1 ut eius ipsius hereditatis ius causamque tueare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 19 2:4)
nam civibus cum sunt ereptae pecuniae, civili fere actione et privato iure repetuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 5장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION