라틴어 문장 검색

atque illo die cum rem publicam meis consiliis conservatam gravissimis verbis et plurimis iudicassetis, idem consul curavit ut eadem a principibus civitatis in contione postero die dicerentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 10장 2:3)
Fuit inter principes civitatis sine potentia, sine invidia:
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 7 4:1)
Quod semel atque iterum consul fuisti similis antiquis, quod proconsul Asiae qualis ante te qualis post te vix unus aut alter - non sinit enim me verecundia tua dicere nemo -, quod sanctitate quod auctoritate, aetate quoque princeps civitatis, est quidem venerabile et pulchrum;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 3 1:1)
quanto magis principes civitatis viri et bene de republica meriti, cum invidiae cesserint, ab exilio reducendi?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 229:5)
Umbrenus, quod in Gallia negotiatus erat, plerisque principibus civitatum notus erat atque eos noverat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 40장2)
Igitur Vagenses, quo Metellus initio Iugurtha pacificante praesidium imposuerat, fatigati regis suppliciis neque antea voluntate alienati, principes civitatis inter se coniurant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 66장7)
haec crudelem fecit, cum capita principum civitatis cenanti referrentur, cum inter apparatissimas epulas luxusque regales ora ac manus proscriptorum recognosceret, cum vino gravis sitiret tamen sanguinem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 25:3)
possessores et magna pars patrum, tribuniciis se iactare actionibus principem civitatis et largiendo de alieno popularem fieri querentes, totius invidiam rei a tribunis in consulem averterant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 4:1)
Charilaus et Nymphius, principes civitatis, communicato inter se consilio partes ad rem agendam divisere, ut alter ad imperatorem Romanorum transfugeret, alter subsisteret ad praebendam opportunam consilio urbem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 364:2)
decemviros ante eum, quorum legibus ad diem viverent, multos postea principes civitatis iudicium de se populi passos:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 48:1)
Regium quondam in praesidium missa legio interfectis per scelus principibus civitatis urbem opulentam per decem annos tenuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 420:1)
decem legati erant, principes civitatis, auctore Hannibale missi ad petendam pacem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 482:2)
Quinctius ad Thebas Phthioticas castra cum movisset, spem nactus per Timonem, principem civitatis, prodi urbem cum paucis equitum levisque armaturae ad muros successit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 41:1)
ut non comparere eum vulgatum est, in forum turba convenit principem civitatis quaerentium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 579:1)
inter omnes constabat in civitatibus principes et optimum quemque Romanae societatis esse et praesenti statu gaudere, multitudinem et quorum res non ex sententia ipsorum essent omnia novare velle.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 399:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION