라틴어 문장 검색

Sed postquam advenit lux certa, aquatum quidam egressus, visis subito hostibus, ululabili clamore sublato, excitos tumultuosis vocibus propugnatores armavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 1장 7:1)
facto itaque clamore et tumultu, patria voce omnipotentem Dominum benedicebant.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장29)
igitur versare sententias et huc atque illuc torquere, hostem et parricidam Vitellium vocantes, providen- tissimus quisque vulgaribus conviciis, quidam vera probra iacere, in clamore tamen et ubi plurimae voces, aut tumultu verborum sibi ipsi obstrepentes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 85장9)
Quacumque ingrederis, clamor iuvenalis et una femineae voces inpulsaque tympana palmis concavaque aera sonant longoque foramine buxus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 3:9)
Nulla quies intus nullaque silentia parte, nec tamen est clamor, sed parvae murmura vocis, qualia de pelagi, siquis procul audiat, undis esse solent, qualemve sonum, cum Iuppiter atras increpuit nubes, extrema tonitrua reddunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 7:5)
Vix tandem, magnis Ithaci clamoribus actus, composito rumpit vocem, et me destinat arae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 7:15)
Ausus quin etiam voces iactare per umbram implevi clamore vias, maestusque Cresam nequiquam ingeminans iterumque iterumque vocavi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 32:11)
Sequitur una uox omnium, et elatum clamorem repercusso aere montium conclusa multiplicant;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XX. 1:4)
sub hanc vocem ex omnibus partibus contionis clamor oritur nullam earum vivere debere nec quemquam superesse tyrannorum stirpis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 325:1)
quam vocem feliciter cunctis evenire signavit populi clamor insecutus.
(아풀레이우스, 변신, 11권 17:4)
A clamore protinus et a summa contentione vox tua incipiet ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 7:6)
Ceterum, si te videro celebrem secundis vocibus vulgi, si intrante te clamor et plausus, pantomimica ornamenta, obstrepuerint, si tota civitate te feminae puerique laudaverint, quidni ego tui miserear, cum sciam, quae via ad istum favorem ferat ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 12:3)
" Tunc ergo te scito esse conpositum, cum ad te nullus clamor pertinebit, cum te nulla vox tibi excutiet, non si blandietur, non si minabitur, non si inani sono vana circumstrepet."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 14:2)
clamor omnia variis terrentium ac paventium vocibus mixto mulierum ac puerorum ploratu complet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 245:1)
ea demum vox ita animos accendit ut renovato clamore, velut alii repente facti, tanta vi se in hostem intulerint ut sustineri ultra non possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 191:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION