라틴어 문장 검색

eique deliberanti cum proximis, clandestinis colloquiis et nocturnis, qua vi quibusve commentis id fieret, antequam effundendis rebus pertinacius incumberet confidentia, acciri mollioribus scriptis, per simulationem tractatus publici nimis urgentis, eundem placuerat Gallum, ut auxilio destitutus, sine ullo interiret .
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 1:2)
Hac enim superabatur difficultate, quod ad suscipiendas defensiones aequas et probabiles, imperatoris aures occlusae, patebant susurris insidiantium clandestinis, qui Constantii nomine per orientis tractus omnes abolito, ante dictum ducem domi forisque desiderari, ut formidolosum Persicae genti, fingebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 2장 2:1)
Hoc itaque disposito, dextrum sui latus struxere clandestinis insidiis et obscuris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 23:1)
At barbari perstricti negotii magnitudine, qui se in tranquillo positos otio, parum inquietari posse sperabant, aliorum exitio quid fortunis suis immineret anxie cogitantes, simulata pacis petitione, ut primae vertiginis impetum declinarent, misere legatos cum verbis compositis, quae denuntiarent concordem foederum firmitatem;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 3:1)
quorum plebem veritus imperator, ne ferire foedera simulans, in arma repente consurgeret, discreto consortio, pro Sarmatis obsecrantes iussit paulisper abscedere, dum Araharii et Quadorum negotium spectaretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 12:2)
Potentes olim ac nobiles erant huius indigenae regni, sed coniuratio clandestina servos armavit in facinus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 18:1)
Inventas tamen alias quoque virgines, Christiano ritu cultui divino sacratas, custodiri intactas, et religioni servire solito more, nullo vetante, praecepit, lenitudinem profecto in tempore simulans, ut omnes quos antehac diritate crudelitateque terrebat, sponte sua metu remoto venirent, exemplis recentibus docti, humanitate eum et moribus iam placidis magnitudinem temperasse fortunae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 10장 4:1)
Limigantes Sarmatae, dum simulata petitione pacis deceptum imperatorem invadunt, maxima suorum strage reprimuntur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 11장1)
Ut autem rerum integer ordo servetur, praemiaque virorum fortium maneant incorrupta, nec honores ambitio praeripiat clandestina, id sub reverenda consilii vestri facie statuo, ut neque civilis quisquam iudex, nec militiae rector, alio quodam praeter merita suffragante, ad potiorem veniat gradum, non sine detrimento pudoris, eo qui pro quolibet petere temptaverit discessuro.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 5장 7:1)
Perstrinxit tamen suspicio vana quaedam episcopum (ut opinor), licet asseveratione vulgata multorum, quod clandestine colloquio Saporem docuerat, quae moenium appeteret membra, ut fragilia intrinsecus et invalida.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장 9:1)
Iulianus A. Viennae Christianum se simulat illiciendae multitudinis causa:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 2장1)
Perrexit Philagrius ut praeceptum est, eoque praesente et negotiis adstricto diversis, transgressus Vadomarius flumen, ut nihil in profunda metuens pace nihilque secus gestorum simulans scire, viso praeposito militum ibi degentium, pauca locutus ex more, ultro semet, ut suspicionis nihil relinqueret abiturus, ad convivium eius venire promisit, ad quod erat etiam Philagrius invitatus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 4장 3:1)
Sed ut haec laudanda et bonis moderatoribus aemulanda, ita illud amarum et notabile fuit, quod aegre sub eo a curialibus quisquam appetitus, licet privilegiis et stipendiorum numero et originis penitus alienae firmitudine communitus, ius obtinebat aequissimum, adeo ut plerique territi emercarentur molestias pretiis clandestinis et magnis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 9장 12:1)
Quo audito, velut fulmine multi perculsi, metuentesque ne illud quoque temptaret evertere, quicquid poterant in eius perniciem clandestinis insidiis concitabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 11장 7:3)
His ita ordinatis, ipse exitu simulato per Tigrim, quod iter etiam re cibaria de industria iusserat instrui, flexit dextrorsus, et quieta nocte emensa, mane iumentum quo veheretur ex usu poposcit, oblatusque ei equus Babylonius nomine, ictu torminum consternatus, dum dolorum impatiens volvitur, auro lapillisque ornamenta distincta conspersit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 3장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION